Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit. 1 DUÆ istæ in loquendo figuræ notæ satis usitatæque sunt: mihi nomen est Iulius et mihi nomen est Iulio; 2 tertiam figuram novam hercle repperi apud Pisonem in secundo Annalium. Verba Pisonis hæc sunt: L. Tarquinium, collegam suum quia Tarquinio nomine esset, metuere; eumque orat uti sua voluntate Roma concedat. Quia Tarquinio, inquit, nomine esset; hoc proinde est, tamquam si ego dicam: mihi nomen est Iulium.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
