Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod Quadrigarius cum multis mortalibus dixit; an quid et quantum differret, si dixisset cum multis hominibus. 1 VERBA sunt Claudi Quadrigarii ex Annalium eius XIII: Contione dimissa, Metellus in Capitolium venit cum mortalibus multis; inde domum proficiscitur, tota civitas eum reduxit. 2 Cum is liber eaque verba M. Frontoni, nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus, legerentur et cuidam haut sane viro indocto videretur mortalibus multis pro hominibus multis inepte frigideque in historia nimisque id poetice dixisse, tum Fronto illi cui hoc videbatur: Ain tu, inquit, aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, mortalibus multis ineptum tibi videri et frigidum, nil autem arbitrare causæ fuisse quod vir modesti atque puri ac prope cotidiani sermonis mortalibus maluit quam hominibus dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si cum multis hominibus, ac non cum multis mortalibus diceret? 3 Ego quidem, inquit, sic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquæ orationis amor atque veneratio cæco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius, prolixius, fusius, in significanda totius prope civitatis multitudine mortales quam homines dixisse. 4 Namque multorum hominum appellatio intra modicum quoque numerum cohiberi atque includi potest, multi autem mortales nescio quo pacto et quodam sensu inenarrabili omne fere genus quod in civitate est et ordinum et ætatum et sexus conprehendunt; quod scilicet Quadrigarius, ita ut res erat, ingentem atque promiscam multitudinem volens ostendere, cum multis mortalibus Metellum in Capitolium venisse dixit ἐμφατικώτερον quam si cum multis hominibus dixisset. 5 Ea nos omnia quæ Fronto dixit, cum ita ut par erat, non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus, Videte tamen, inquit, ne existimetis, semper atque in omni loco mortales multos pro multis hominibus dicendum, ne plane fiat Græcum illud de Varronis Satura proverbium τὸ ἐπὶ τῇ φακῇ μύρον. 6 Hoc iudicium Frontonis, etiam in parvis minutisque vocabulis, non prætermittendum putavi, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi verborum consideratio.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
