Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod particula atque non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque. 1 ATQUE particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur conexiva. Et plerumque sane coniungit verba et conectit; sed interdum alias quasdam potestates habet non satis notas, nisi in veterum litterarum tractatione atque cura exercitis. 2 Nam et pro adverbio valet, cum dicimus aliter ego feci atque tu, significatur enim aliter quam tu, et si gemina fiat, auget incenditque rem de qua agitur, ut animadvertimus in Q. Enni Annalibus, nisi memoria in hoc versu labor: Atque atque accedit muros Romana iuventus; 3 cui significationi contrarium est quod itidem a veteribus dictum est, deque. 4 Et præterea pro alio quoque adverbio dicitur, id est statim factum, quod in his Vergili versibus existimatur, ubi obscure et insequentur particula ista posita est: sic omnia fatis In peius ruere ac retro sublapsa referri; Non aliter quam qui adverso vix flumine lembum Remigiis subigit, si brachia forte remisit, Atque illum in præceps prono rapit alveus amni.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
