Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 15, cap. 28

a Quod erravit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et viginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse. 1 CORNELIUS NEPOS et rerum memoriæ non indiligens et M. Ciceronis ut qui maxime amicus familiaris fuit. 2 Atque is tamen, in primo librorum quos de vita illius composuit, errasse videtur, cum eum scripsit tres et viginti annos natum primum causam iudicii publici egisse Sextumque Roscium parricidii reum defendisse. 3 Dinumeratis quippe annis a Q. Cæpione et Q. Serrano, quibus consulibus ante diem tertium Nonas Ianuar. M. Cicero natus est, ad M. Tullium et Cn. Dolabellam quibus consulibus causam privatam Pro Quinctio apud Aquilium Gallum iudicem dixit, sex et viginti anni reperiuntur. Neque dubium est quin post annum quam Pro Quinctio dixerat, Sex. Roscium reum parricidii defenderit, annos iam septem atque viginti natus, L. Sulla Felice II. Q. Metello Pio consulibus. 4 In qua re etiam Fenestellam errasse Pedianus Asconius animadvertit, quod eum scripserit sexto vicesimo ætatis anno pro Sex. Roscio dixisse. 5 Longior autem Nepotis quam Fenestellæ error est, nisi quis vult in animum inducere Nepotem, studio amoris et amicitiæ adductum, amplificandæ admirationis gratia quadriennium suppressisse, ut M. Cicero orationem florentissimam dixisse Pro Roscio admodum adulescens videretur. 6 Illud adeo ab utriusque oratoris studiosis animadversum et scriptum est, quod Demosthenes et Cicero pari ætate inlustrissimas primas orationes in causis dixerunt, alter Κατὰ Ἀνδροτίωνος et Κατὰ Τιμοκράτους septem et viginti annos natus, alter anno minor Pro P. Quinctio septimoque et vicesimo Pro Sex. Roscio. 7 Vixerunt quoque non nimis numerumnunerum annorum diversum; alter tres et sexaginta annos, Demosthenes sexaginta.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑