Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De sententia Panætii philosophi, quam scripsit in libro De Officiis secundo, qua hortatur ut homines ad cavendas iniurias in omni loco intenti paratique sint. 1 LEGEBATUR Panætii philosophi liber De Officiis secundus ex tribus illis inclitis libris, quos M. Tullius magno cum studio maximoque opere æmulatus est. 2 Ibi scriptum est, cum multa alia ad bonam frugem ducentia, tum vel maxime quod esse hærereque in animo debet. 3 Id autem est ad hanc fere sententiam: Vita, inquit, hominum qui ætatem in medio rerum agunt ac sibi suisque esse usui volunt, negotia periculaque ex improviso adsidua et prope cotidiana fert. Ad ea cavenda atque declinanda perinde esse oportet animo prompto semper atque intento, ut sunt athletarum, qui pancratiastæ vocantur. 4 Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo præmuniunt, membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata—ita animus atque mens viri prudentis, adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens, esse debet erecta, ardua, sæpta solide, expedita in sollicitis, numquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunæ verbera contraque insidias iniquorum, quasi brachia et manus, protendens, ne qua in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
