Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni. 1 PARTHENI poetæ versus est: Γλαύκῳ καὶ Νηρεῖ καὶ εἰναλίῳ Μελικέρτῃ. 2 Eum versum Vergilius æmulatus est, itaque fecit duobus vocabulis venuste inmutatis parem: Glauco et Panopeæ et Inoo Melicertæ. 3 Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; esse enim videtur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem νεωτερικώτερος et quodam quasi ferumine inmisso fucatior: Ταῦρον δʼ Ἀλφειῷ, ταῦρον δὲ Ποσειδάωνι. Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
