Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 2, cap. 26

a Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorumeorurn Græcis et Latinis; atqueatquc inibi color spadix cuiusmodi sit. 1 Favorinus philosophus cum ad M. Frontonem consularem pedibus ægrum visum iret, voluit me quoque ad eum secum ire. 2 Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque viris doctis præsentibus sermones de coloribus vocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertæ et exiguæ forent, 3 plura, inquit sunt Favorinus, in sensibus oculorum quam in verbis vocibusque colorum discrimina. 4 Nam, ut alias eorum inconcinnitates omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentis habent. 5 Atque eamearn vocum inopiam in lingua magis Latina video quam in Græca. Quippe qui rufus color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum, has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una ruboris appellatione, nisi cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et igneum aliquid dicit et flammeum et sanguineum et croceum et ostrinum et aureum. 6 Russus enim color et ruber nimirum a vocabulo rufi dicuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθός autem et ἐρυθρός et πυρρός et κιρρός et φοῖνιξ habere quasdam distantias coloris rufi videntur, vel augentes eum vel remittentes vel mixta quadam specie temperantes. 7 Tum Fronto ad Favorinum, Non infitias, inquit, imus quin lingua Græca, quam tu videre elegisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus quibus modo dixisti denominandis, non proinde inopes sumus ut tibi videmur. 8 Non enim hæc sunt sola vocabula rufum colorem demonstrantia, quæ tu modo dixisti, russus et ruber, sed alia quoque habemus plura quam quæ dicta abs te Græca sunt; fulvus enim et flavus et rubidus et poeniceus et rutilus et luteus et spadix appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes. 9 Nam poeniceus, quem tu GræceGræcc φοίνικα dixisti, noster est et rutilus et spadix, poenicei συνώνυμος, qui factus e Græco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmæ arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est; 10 enim Dorice vocant avulsum e palma termitem cum fructu. 11 Fulvus autem videtur de rufo atque viridi mixtus in aliis plus viridis, in aliis plus rufi habere. Sic poeta verborum diligentissimus fuluamfulvarm aquilam dicit et iaspidem, fulvos galeros et fulvum aurum et arenam fulvam et fulvum leonem, sicque Ennius in Annalibus ære fulvo dixit. 12 Flavus contra videtur e viridi et rufo et albo concretus; sic flaventes comæ et, quod mirari quosdam video, 13 frondes olearum a Vergilio flavæ dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam flavam dixit et fulvum pulverem. Cuius versus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini: Cédo tuum pedém mi, lymphis flávis fulvum ut Púlverem Mánibus isdem, quíbus Ulixi sáepe permulsi, ábluam, Lássitudinémque minuam mánuum mollitúdine. 14 Rubidus autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, luteus contra rufus color est dilutior; 15 inde ei nomen quoque esse factum videtur. 16 Non igitur, inquit, mi Favorine, species rufi coloriscolors plures aput Græcos quam aput nos nominantur. 17 Sed ne viridis quidem color pluribus a vobis vocabulis dicitur, 18 neque non potuit Vergilius, colorem equi significare viridem volens, cærulum magis dicere ecum quam glaucum, sed maluit verbo uti notiore Græco quam inusitato Latino. 19 Nostris autem veteribus cæsia dicta est, quæ a Græcis γλαυκ- ῶπις, ut Nigidius ait, de colore cæli, quasi cælia. 20 Postquam hæc Fronto dixit, tum Favorinus scientiam rerum uberem verborumque eius elegantiam exosculatus, Absque te, inquit, uno forsitan lingua profecto Græca longe anteisset, sed tu, mi Fronto, quod in versu Homerico est, id facis: Καί νύ κεν ἢ παρέλασσας ἢ ἀμφήριστον ἔθηκας. 21 Sed cum omnia libens audivi quæ peritissime dixisti, tum maxime quod varietatem flavi coloriscolors enarrasti fecistique ut intellegerem verba illa ex Annali quarto decimodecino Ennii amoenissima, quæ minime intellegebam: Verrunt extemplo placide mare marmore flavo Cæruleum, spumat sale conferta rate pulsum; 22 non enim videbatur cæruleum mare cum marmore flavo convenire. 23 Sed cum sit, ita ut dixisti, flavus color e viridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas virentis maris flavom marmor appellavit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑