Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur. 1 INTERROGAVI in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur. 2 Dabat enim sæpe post cotidianas lectiones quærendi quod quis vellet potestatem. 3 Is cum graviter, copiose de morbo affectuve iræ disseruisset, quæ et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et hæc ego, inquit, super irascendo sentio; 4 sed, quid et Plutarchus noster, vir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est ut id quoque audias. 5 Plutarchus, inquit, servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque philosophiæ aures inbutasinbuftas habenti, tunicam detrahidetrahli ob nescio quod delictum cædique eum loro iussit. 6 Coeperat verberari et obloquebaturobloquebatum non meruisse ut vapulet, nihil mali, nihil sceleris admisisse. Postremo vociferari inter vapulandum incipit, 7 neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere, sed verba seria et obiurgatoria: non ita esse Plutarchum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse: sæpe eum de malo iræ dissertavisse, librum quoque Περὶ Ἀοργησίας pulcherrimum conscripsisse; his omnibus quæ in eo libro scripta sint nequaquam convenire, quod provolutus effususqueefususque in iram plurimis se plagis multaret. 8 tumTurn Plutarchus lente et leniter quid autem, inquit, verbero, nunc ego tibi irasci videor? Ex vultune meo an ex voce an ex colore an etiam ex verbis correptum esse me ira intellegis? Mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum neque inmaniter clamo neque in spumam ruborenve effervesco neque pudenda dico aut pænitenda neque omnino trepido ira et gestio. 9 Hæc enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent. Et simul ad eum qui cædebat conversus, interim, inquit, dum ego atque hic disputamus, tu hoc age. 10 Summa autem totius sententiæ Tauri hæc fuit: Non idem esse existimavit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est hebetem et stupentem. 11 Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi affectus vel affectiones, Græci πάθη appellant, ita huius quoque motus animi, qui cum est ulciscendi causa sævior ira dicitur, non privationem esse utilem censuit, quam Græci στέρησιν dicunt, sed mediocritatem, quam μετριότητα illi appellant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
