Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 2, cap. 25

a Quid Græci ἀναλογίαν quid contra ἀνωμαλίαν vocent. 1 In Latino sermone, sicut in Græco, alii ἀνα- λογίαν sequendam putaverunt, alii ἀνωμαλίαν. 2 Ἀναλογία est similium similis declinatio, quam quidam Latine proportionem vocant. 3 Ἀνωμαλία est inæqualitas declinationum, consuetudinem sequens. 4 Duo autem Græci grammatici illustres, Aristarchus et Crates, summa ope ille ἀναλογίαν, hic ἀνωμαλίαν defensitavit. 5 M. Varronis liber ad Ciceronem De Lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus pæne verbis consuetudinem dominari ostendit: 6 Sicuti cum dicimus, inquit, lupus lupi, probus probi et lepus leporis, item paro paravi et lavo lavi, pungo pupugi, tundo tutudi et pingo pinxi. 7 Cumque, inquit, a ceno et prandeo et poto, et cenatus sum et pransus sum et potus sum dicamus, a destringor tamen et extergeor et lavor, destrinxi et extersi et lavi dicimus. 8 Item cum dicamus ab Osco, Tusco, Græco, Osce, Tusce, Græce, a Gallo tamen et Mauro Gallice et Maurice dicimus; item a probus. probe, a doctus docte, sed a rarus non dicitur rare, sed alii raro dicunt, alii rarenter. 9 Idem M. Varro in eodem libro: Sentior, inquit, nemo dicit et id per se nihil est, adsentior tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus adsentio in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen vincere consuetudinem potuerunt. 10 Sed idem Varro in aliis libris multa pro ἀναλογίᾳ tuenda scribit. 11 Sunt igitur ii tamquam loci quidam communes, contra ἀναλογίαν dicere et item rursum pro ἀναλογίᾳ.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑