Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De verbis quibusdam novis, quæ in Gnæi Mati Mimiambis offenderamus. 1 CN. MATIUS, vir eruditus, in mimiambisMimianibis suis non absurde neque absone finxit recentatur pro eo, quod Græci dicunt ἀνανεοῦται, id est denuo nascitur atque iterum fit recens. Versus, in quibus hoc verbum est, hi sunt: Iam iam albicascit Phoebus et recentatur Commune lumen hominibus voluptatis. 2 Idem Matius in isdem Mimiambis edulcare dicit, quod est dulcius reddere, in his versibus: Quapropter edulcare convenit vitam Curasque acerbas sensibus gubernare.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
