Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quæsitum tractatumque, quid sint manubiæ; atque inibi dicta quædam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus. 1 IN fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circumundique inaurata equorum atque signorm militarium, subscriptumque est: 2 Ex manubiis. Quærebat Favorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur—quærebat, inquam, quid nobis videretur significare proprie manubiarum illa inscriptio. 3 Tum quispiam qui cum eo erat, homo in studiis doctrinæ multi atque celebrati nominis: Ex manubiis, inquit, significat ex præda; manubiæ enim dicuntur præda quæ manu capta est. Etiamsi, inquit Favorinus, 4 opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Græcis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum vocum Latinarum, quas subsicivo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem vulgariam, quod esse dicantur manubiæ præda. Sed quæro an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in oratione quam dixit De Lege Agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit manubias et prædam, si duo hæc verba idem significant neque ulla re aliqua dissident. Atque, ut erat Favorinus egregia vel divina quadam memoria, 5 verba ipsa M. Tulli statim dixit. 6 Ea nos hic adscripsimus: Prædam, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei, sedente imperatore, decemviri vendent; et infra itidem duo hæc simul iunctim posita dixit: Ex præda, ex manubiis, ex auro coronario. 7 Ac deinde ad eum convertit qui manubias esse prædam dixerat, et: Videturne tibi, inquit, utroque in loco M. Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Æschylum insectatus est, cum ait: Δὶς ταὐτὸν ἡμῖν εἶπεν ὁ σοφὸς Αἰσχύλος. Ἥκω γὰρ εἰς γῆν, φησι., καὶ κατέρχομαι· Ἥκω δὲ ταὐτόν ἐστι τῷ κατέρχομαι. Νὴ τὸν Δίʼ, ὥσπερ γʼ εἴ τις εἴποι γείτονι, Χρῆσον σὺ μάκτραν, εἰ δὲ βούλει, κάρδοπον? 8 Nequaquam vero, inquit ille, talia videntur, quale est μάκτρα et κάρδοπος, qua vel a poetis vel oratoribus Græcis nostrisque venerandæ et ornandæ rei gratia duobus eadem pluribusve nominibus frequentantur. 9 Quid igitur, inquit Favorinus, valet hæc repetitio instauratioque eiusdem rei sub alio nomine in manubiis et in præda? Num ornat, ut alioqui solet, orationem? Num eam modulatiorem aptioremque reddit? Num onerandi vel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit? Sicut in libro eiusdem M. Tulli, qui De Constituendo Accusatore est, una eademque res pluribus verbis vehementer atque atrociter dicitur: Sicilia tota, si una voce loqueretur, hoc diceret: Quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit. Nam cum urbes semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quæ sunt ipsa quoque in urbibus. Item in eodem libro simili modo: 10 Siciliam, inquit, provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur. 11 Ecquid videtur, cum Siciliam provinciam dixerit atque insuper etiam civitates addiderit, domos etiam et fana, quæ infra posuit, conprehendisse? Verba hæc item multa atque varia: depopulatus esse, vastasse, exinanisse, spoliasse, nonne unam et eandem vim in sese habent? Sane. Sed quia cum dignitate orationis et cum gravi verborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum sæpius feriunt. 12 Hoc ornatus genus in crimine uno vocibus multis atque sævis extruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis celebravit, sicuti in illa, quæ inscripta est De Decem Hominibus, cum Thermum accusavit quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce verbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quæ quoniam sunt eloquentiæ Latinæ tunc primum exorientis lumina quædam sublustria, libitum est ea mihi ἀπομνημονεύειν: Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus vitam eripis, indicta causa, iniudicatis, incondemnatis. 13 Item M. Cato in orationis principio, quam dixit in senatu Pro Rodiensibus, cum vellet res nimis prosperas dicere, tribus vocabulis idem sentientibus dixit. 14 Verba eius hæc sunt: Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere. 15 Itidem Cato ex Originum VII., in oratione quam Contra Servium Galbam dixit, conpluribus vocabulis super eadem re usus est: Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, ætas, vox, vires, senectus; verum enimvero cum tantam rem peragier arbitrarer 16 Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque sententiæ luculenta exaggeratio est: Ἕκτορα δʼ ἐκ βελέων ὕπαγε Ζεὺς ἔκ τε κονίης Ἔκ τʼ ἀνδροκτασίης ἔκ θʼ αἵματος ἔκ τε κυδοιμοῦ. Item alio in versu: Ὑσμῖναί τε μαχαί τε φόνοι τʼ ἀνδροκτασίαι τε. 17 Nam cum omnia ista utrubique multa et cognominata nihil plus demonstrent quam proelium, huius tamen rei varia facies delectabiliter ac decore multis variisque verbis depicta est. 18 Neque non illa quoque aput eundem poetam una in duobus verbis sententia cum egregia ratione repetita est; Idæus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes armis intercederet, his ad eos verbis usus est: Μηκέτι, παῖδε φίλω, πολεμίζετε μηδὲ μάχεσθε, 19 in quo versu non oportet videri alterum verbum, idem quod superius significans, supplendi numeri causa extrinsecus additum et consarcinatum. Est enim hoc inane admodum et futtile. Sed cum in iuvenibus gloriæ studio flagrantibus pervicaciam ferociamque et cupidinem pugnæ leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseverandi bis idem dicendo alio atque alio verbo auxit inculcavitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem. 20 Ne illa quidem significationis eiusdemi repetitio ignava et frigida videri debet: Μνηστῆρες δʼ ἄρα Τηλεμάχῳ θάνατόν τε μόρον τε Ἤρτυον, quod bis idem, θάνατον et μόρον, dixerit; indignitas enim moliendæ tam acerbæ tamque iniustæ necis miranda mortis iteratione defleta est. 21 Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat: Βάσκʼ ἴθι, οὖλε Ὄνειρε, et: Βάσκʼ ἴθι, Ἶρι ταχεῖα, verba idem duo significantia non frustra posita esse ἐκ παραλλήλων, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatæ celeritatis? 22 Verba quoque illa M. Ciceronis In L. Pisonen trigemina, etiamsi duræ auris hominibus non placent, non venustatem modo numeris quæsiverunt, sed figuram simulationemque oris pluribus simul vocibus everberaverunt: 23 Vultus denique, inquit, totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit. 24 Quid igitur? Simile est, inquit, apud eundem in præda et manubiis? Nihil profecto istiusmodi est. 25 Nam neque ornatius fit additis manubiis neque exaggeratius modulatiusve; sed aliud omnino præda est, ut in libris rerum verborumque veterum scriptum est, 26 aliud manubiæ. Nam præda dicitur corpora ipsa rerum quæ capta sunt, manubiæ 27 vero appellatæ sunt pecunia a quæstore ex venditione prædæ redacta. Utrumque ergo dixit M. Tullius cumulandæ invidiæ gratia decemviros ablaturos persecuturosque: et prædam quæ nondum esset venundata, et pecuniam quæ ex venditione prædæ percepta esset. 28 Itaque hæc inscriptio quam videtis: Ex manubiis, non res corporaque ipsa prædæ demonstrat, nihil enim captum est horum a Traiano ex hostibus, sed facta esse hæc conparataque ex manubiis, id est ex pecunia prædaticia, declarat. 29 Manubiæ enim sunt, sicuti iam dixi, non præda, 30 sed pecunia per quæstorem populi Romani ex præda vendita contracta. Quod per quæstorem autem dixi, intellegi nunc oportet præfectum ærario significari. 31 Nam cura ærarii a quæstoribus ad præfectos translata est. Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere aut incuriose prædam pro manubiis et manubias pro præda posuerint, aut tropica quadam figura mutationem vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus. 32 Sed enim, qui proprie atque signate locuti sunt, sicut hoc in loco M. Tullius, manubias pecuniam dixerunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
