Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 10, cap. 25

a Telorum et iaculorum gladiorumque, atque inibi navium quoque vocabula, quæ scripta in veterum libris reperiuntur. 1 TELORUM, iaculorum gladiorumque vocabula quæ in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina, libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid malarum ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet. 2 Quæ tum igitur suppetierant, hæc sunt: hasta, pilum, phalarica, semiphalarica, soliferrea, gæsa, lancea, spari, rumices, trifaces, tragulæ, frameæ, mesanculæ, cateiæ, rumpiæ, scorpii, sibones, siciles, veruta, enses, sicæ, machæræmacheræ, spathæ, lingulæ, pugiones, clunacula. 3 De lingula, quoniam est minus frequens, admonendum existimo, lingulam veteres dixisse gladiolum oblongum in speciem linguæ factum, cuius meminit Nævius in tragoedia Hesiona. Versum Nævi apposui: Síne mi gerere mórem videar língua, verum língula. 4 Item rumpia genus teli est Thræcæ nationis, positumque hoc vocabulum in Quinti Enni Annalium XIV. 5 Navium autem, quas reminisci tunc potuimus, appellationes hæ sunt: gauli, corbitæ, caudicæ, longæ, hippagines, cercuri, celoces vel, ut Græci dicunt, κέλητες, lembi, oriæ, lenunculi, actuariæ, quas Græci ἱστιοκώπους vocant vel ἐπακτρίδας, prosumiæ vel geseoretæ vel oriolæ, stlattæ, scaphæ, pontones, vectoriævetutiæ mydiamoediæ, phaseli, parones, myoparones, lintres, caupuli, camaræ, placidæ, cydarum, ratariæ, catascopium.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑