Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quæsitumque inibi curiosiuscnriosius, quænam ratio sit vocabuli indutiarum. 1 DUOBUS modis M. Varro in libro Humanarum, qui est De Bello et Pace, indutiæ quid sint, definit. Indutiæ sunt, inquit, pax castrensis paucorum dierum; 2 item alio in loco, indutiæ sunt, inquit, belli feriæ. 3 Sed lepidæ magis atque iucundæ brevitatis utraque definitio quam plana aut proba esse videtur. 4 Nam neque pax est indutiæ— bellum enim manet, pugna cessat—neque in solis castris neque paucorum tantum dierum indutiæ sunt. 5 Quid enim dicemus, si indutiis mensum aliquot factis in oppida castris concedatur? Nonne tum quoque indutiæ sunt? 6 Aut rursus quid esse id dicemus quod in primo Annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum indutias postulasse, si indutiæ paucorum tantum dierum appellandæ sunt? 7 Belli autem ferias festive magis dixit quam aperte atque definite. 8 Græci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnæ pacticiam ἐκεχειρίαν dixerunt, exempta littera una sonitus vastioris et subdita lenioris. 9 Nam quod eo tempore non pugnetur et manus cohibeantur, ἐκεχειρίαν appellarunt. 10 Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum inserviret. 11 Satis enim visumvistum est, eiusmodi facere demonstrationemn, quod genus Græci τύπους magis et ὑπογραφὰς quam ὁρισμοὺς vocant. 12 Indutiarum autem vocabulum qua sit ratione factum, iam diu est, cum quærimus. 13 Sed ex multis, quæ vel audimus vel legimus, probabilius id, quod dicam, videtur. 14 Indutias sic dictas arbitramurarbitramu, quasi tu dicas inde uti iam. 15 Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur nihilqueiihilque incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur. 16 Quod igitur dies certus præfinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque is dies ubi venit inde uti iam pugnetur, idcirco ex his quibus dixi vocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum conexumconexuni est. 17 Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit, indutiæ, inquit, dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri ad alteros impune et sine pugna ineunt; inde adeo inquit nomen factum videtur, quasi initiæ, hoc est initus atque introitus. 18 Hoc ab Aurelio scriptum propterea non præterii, ne cui harum Noctium æmulo eo tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi requirentes fugisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
