Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis. 1 Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque cenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed publicapublic quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est. 2 Legi adeo nuper in Capitonis Atei Coniectaneis senatus decretum vetus C. Fannio et M. Valerio Messalla consulibusconsulilus factum, in quo iubentur principes civitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules verbis conceptis, non amplius in singulas cenas sumptus se esse facturos quam centenos vicenosque æris præter olus et far et vinum, neque vino alienigena, sed patriæ usuros, neque argenti in convivio plus pondo quam libras centum inlaturos. 3 Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quæ ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus, in singulos dies centenos æris insumi concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, ceteris autem diebus omnibus denos. 4 Hanc Lucilius poeta legem significat, cum dicit: Fanni centussis misellus. 5 In quo erraverunt quidam commentariorum in Lucilium scriptores, quod putaverunt Fannia lege perpetuos in omne dierum genus centenos æris statutos. 6 Centum enim æris Fannius constituit, sicuti supra dixi, festis quibusdam diebus eosque ipsos dies nominavit, aliorum autem dierum omnium in singulos dies sumptum inclusit intra æris alias tricenos, alias denos. 7 Lex deinde Licinia rogata est, quæ cum certis diebus, sicuti Fannia, centenos æris inpendi permisisset, nuptiis ducenos indulsit ceterisque diebus statuit æris tricenos; cum et carnis aridæ et salsamenti certa pondera in singulos dies constituisset, quidquid esset natum e terra, vite, arbore, promiscepromise atque indefinite largita est. 8 Huius legis Lævius poeta meminit in Erotopægniis. 9 Verba Lævii hæc sunt, quibus significat hædum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam; Lex Licinia (inquit) introducitur, Lux liquida hædo redditur. 10 Lucilius quoque legis istius meminit in his verbis: Legem vitemus Licini. 11 Postea L. Sulla dictator, cum, legibus istis situ atque senio oblitteratis, plerique in patrimoniis amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum conviviorumque gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit qua cautum est ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos. 12 Præter has leges Æmiliam quoque legem invenimus, qua lege non sumptus cenarum, sed ciborum genus et modus præfinitus est. 13 Lex deinde Antia præter sumptum æris id etiam sanxit, ut qui magistratus esset magistratumve capturus esset, ne quo ad cenam, nisi ad certas personas, itaret. 14 Postrema lex Iulialulia ad populum pervenit Cæsare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille. 15 Esse etiam dicit Capito Ateius edictum—divine vero Augusti an Tiberii Cæsaris non satis commemini—quo edicto per dierum varias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque duo sestertia sumptus cenarum propagatus est, ut his saltemsalter finibus luxuriæ effervescentis æstus coerceretur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
