Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Verba M. Catonis, egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis. 1 M. CATO, consularis et censorius, publicis iam privatisque opulentis rebus, villas suas inexcultas et rudes, ne tectorio quidem prælitas fuisse dicit ad annum usque ætatis suæ septuagesimum. Atque ibi postea his verbis utitur: Neque mihi, inquit, ædificatio neque vasum neque vestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus servus neque ancilla. Si quid est, inquit, quod utar, utor; si non est, egeo. Suum cuique per me uti atque frui licet. 2 Tum deinde addit: Vitio vertunt, quia multa egeo; at ego illis, quia nequeunt egere. Hæc mera veritas Tusculani hominis, egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis, plus hercle promovet ad exhortandam parsimoniam sustinendamque inopiam quam Græcæ istorum præstigiæ, philosophari sese dicentium umbrasque verborum inanes fingentium, qui se nihil habere et nihil tamen egere ac nihil cupere dicunt, cum et habendo et egendo et cupiendo ardeant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
