Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Die pristini, die crastini et die quarti et die quinti qui elegantius locuti sint dixisse, non ut ea nunc vulgo dicuntur. 1 DIE quarto et die quinto, quod Græci εἰς τετάρτην καὶ εἰς πέμπτην dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et qui aliter dicit pro rudi atque indocto despicitur. Sed Marci Tullii ætas ac supra eam non, opinor, ita dixerunt, diequinte enim et diequinti pro adverbio copulate dictum est, secunda in eo syllaba correpta. 2 Divus etiam Augustus, linguæ Latinæ non nescius munditiarumque patris sui in sermonibus sectator, in epistulis plurifariam significatione ista dierum non aliter usus est. 3 Satis autem erit perpetuæ veterum consuetudinis demonstrandæ gratia verba sollemnia prætoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet quæ appellantur Compitalia. Ea verba hæc sunt: Dienoni populo Romano Quiritibus Compitalia erunt; quando concepta fuerint, nefas. Dienoni prætor dicit, non die nono. 4 Neque prætor solum, sed pleraque omnis vetustas sic locuta est. 5 Venit ecce illius versus Pomponiani in mentem, qui est ex Atellania, quæ Mevia inscribitur: Díes hic sextus, cúm nihil egi: diequarte Moriár fame. 6 Suppetit etiam Coelianum illud ex libro Historiarum secundo: Si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romæ in Capitolium curabo tibi cena sit cocta. 7 Et historiam autem et verbum hoc sumpsit Coelius ex Origine IV. M. Catonis, in qua ita scriptum est: Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: Mitte mecum Romam equitatum; diequinti in Capitolio tibi cena cocta erit. 8 Extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scriptam legi; nam sane quam consuetum is veteribus fuerit, litteris is plerumque uti indifferenter, sicuti præfiscine et præfiscini, proclivi et proclive atque alia item multa hoc genus varie dixerunt; die pristini quoque eodem modo dicebatur, quod significabat die pristino, id est priore, quod vulgo pridie dicitur, converso compositionis ordine, quasi pristino die. Atque item simili figura die crastini dicebatur, id erat crastino die. 9 Sacerdotes quoque populi Romani, cum condicunt in diem tertium, die perendini dicunt. 10 Sed ut plerique die pristini, ita M. Cato in oratione Contra Furium die proximi dixit, die quarto autem Cn. Matius, homo impense doctus, in Mimiambis pro eo dicit, quod nudius quartus nos dicimus, in his versibus: Nuper die quarto, ut recordor, et certe Aquarium urceum unicum domi fregit. Hoc igitur intererit, ut die quarto quidem de præterito dicamus, diequarte autem de futuro.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
