Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Tria epigrammata trium veterum poetarum, Nævii, Plauti, Pacuvii, quæ facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt. 1 TRIUM poetarum inlustrium epigrammata, Cn. Nævii, Plauti, M. Pacuvii, quæ ipsi fecerunt et incidenda sepulcro suo reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et venustatis scribenda in his commentariis esse duxi. 2 Epigramma Nævi plenum superbiæ Campanæ, quod testimonium esse iustum potuisset, nisi ab ipso dictum esset: Inmórtalés mortáles si forét fas flére, Flerént divaé Caménæ Naéviúm poétam. Itáque póstquam est ÓOrchorcho tráditús thesaúro, Oblíti súnt Romaé loquiér linguá Latína. 3 Epigramma Plauti, quod dubitassemus an Plauti foret, nisi a M. Varrone positum esset in libro De Poetis primo: Postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget, Scæna est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque Et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt. 4 Epigramma Pacuvii verecundissimum et purissimum dignumque eius elegantissima gravitate: Adulescens, tametsi próperas, hoc te saxúlum rogat, Ut sése aspicias, deínde quod scriptum ést legas. Hic súnt poetæ Pácuvi Marcí sita Ossa. Hóc volebam néscius ne essés. Vale.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
