Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Cæcilii, quæ Plocium inscripta est. 1 Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac versas de Græcis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis. 2 Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptæ videntur, prorsus ut melius posse fieri nihil censeas. 3 Set enim si conferas et componascomnponas Græca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt quæ Latina sunt; ita Græcarum, quas æmulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt. 4 5 Nuper adeo usus huius rei nobis venit. Cæcili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et qui aderant displicebat. 6 Libitum et Menandri quoque PlociumPlociitm legere, a quo istam comoediam verterat. 7 Sed enim postquam in manus Menander venit, a principio statimstating, di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Cæcilius visus est! Diomedis hercle arma et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt. 8 Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore divite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat venundare, suspectam uxori quasi pælicem. Nihil dicam ego, quantum differat; versus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi. 9 Menander sic: Ἐπʼ ἀμφότερα νῦν ἡπίκληρος ἡ καλή Μέλλει καθευδῄσειν. Κατείργασται μέγα Καὶ περιβόητον ἔργον· ἐκ τῆς οἰκίας Ἐξέβαλε τὴν λυποῦσαν, ἣν ἐβούλετο, Ἵνʼ ἀποβλέπωσι πάντες εἰς τὸ Κρωβύλης Πρόσωπον ᾖ τʼ εὔγνωστος οὖσʼ ἐμὴ γυνή Δέσποινα. Καὶ τὴν ὄψιν, ἣν ἐκτήσατο, Ὄνος ἐν πιθήκοις, τοῦτο δὴ τὸ λεγόμενον Ἔστιν. Σιωπᾶν βούλομαι τὴν νύκτα τήν Πολλῶν κακῶν ἀρχηγόν. Οἴμοι Κροωβύλην Λαβεῖν ἔμʼ, ἑκκαίδεκα τάλαντα προῖκα καί Τὴν ῥῖνʼ ἔχουσαν πηχέως· εἶτʼ ἐστὶ τό Φρύαγμά πως ὑπόστατον; μὰ τὸν Δια Τὸν Ὀλύμπιον καὶ τὴν Ἀθηνᾶν, οὐδαμῶς. Παιδισκάριον θεραπευτικὸν δὲ καὶ λόγου †Τάχιον ἀπαγέσθω δέτις ἄρʼ ἀντεεσαγάγοι. 10 Cæcilius autem sic: Is démum miser est, qui aérumnam suám néscit Occultáre. Foris: íta me uxor forma ét factís facit, sí taceam, tamen íudicium. Quæ nísi dotem, ómnia quaé nolis habet; quí sapiet, de mé discet, Qui quási ad hostis captús liber servío salva urbe atque árce. Quæn míhi quidquid placet éo privatum id me servatam velim? Dum ego éius mortem inhio, égomet vivo mórtuus inter vivos. Éa me clam se cúm mea ancilla aít consuetum, id me árguit; Íta plorando, orándo, instando atque óbiurgando me óbtudit Eam utí venderém; nunc credo ínter suás Æquális et cognátas sermoném serit: Quís vestrarúm fuit íntegra ætátula, Quæ hóc idem a viro Ímpetrarit suo, quód ego anus modo Efféci, pælice út meum privarém virum? Haéc erunt concília hodie, dífferor sermóne miser. 11 Præter venustatem autem rerum atque verborum, in duobus libris nequaquam parem, in hoc equidem soleo animum attendere, quod quæ Menander præclare et apposite et facete scripsit, ea Cæcilius, ne qua potuit quidem, 12 conatus est enarrare, sed quasi minime probanda prætermisit et alia nescio quæ mimica inculcavit et illud Menandri de vita hominum media sumptum, simplex et verum et delectabile, nescio quo pacto omisit. Idem enim ille maritus senex cum altero sene vicino colloquens et uxoris locupletis superbiam deprecans, hæc ait: Ἔχω δʼ ἐπίκληρον Λάμιαν· οὐκ εἴρηκά σοι Τοῦτʼ; εἶτʼ ἄρʼ οὐχί; κυρίαν τῆς οἰκίας Καὶ τῶν ἀγρῶν καὶ† πάντων ἀντʼ ἐκείνης Ἔχομεν, Ἄπολλον, ὡς χαλεπῶν χαλεπώτατον· Ἅπασι δʼ ἀργαλέα ᾽στίν, οὐκ ἐμοὶ μόνῳ, Υἱῷ πολὺ μᾶλλον θυγατρι—Πρᾶγμʼ ἄμαχον λέγεις. —Εὖ οἷδα. 13 Cæcilius vero hoc in loco ridiculus magis quam personæ isti quam tractabat aptus atque conveniens videri maluit. Sic enim hæc corrupit: Sed túa morosane úxor, quæso, est?-Quám rogas? Qui tándem?—Tædet méntionis, quáe mihi, Ubí domum adveni, adsedí, extemplo sávium Dat iéiuna anima.—Níl peccat de sávio. Ut dévomas vult, quod forisioris potáveris. 14 Quid de illo quoque loco, in utraque comoedia posito, existimari debeatdefeat, manifestum est, cuius loci hæc ferme sententia: 15 Filia hominis pauperis in pervigilio vitiata est. 16 Ea res clam patrem fuit, et habebatur pro virgine. 17 Ex eo vitio gravida mensibus exactis parturit. 18 Servus bonæ frugi, cum pro foribus domus staretstart et propinquare partum erili filiæ atque omnino vitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellæ in puerperio enitentis; timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet. 19 Hi omnes motus eius affectionesque animi in Græca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Cæcilium autem pigra istæc omnia et a rerum dignitate atque gratia vacua sunt. 20 Post, ubi idem servus percontando quod acciderat repperit, has apud Menandrum voces facit: Ὢ τρὶς κακοδαίμων, ὅστις ὢν πένης γαμεῖ Καὶ παιδοποιεῖ. Ὡς ἀλόγιστός ἐστʼ ἀνήρ, Ὃς μήτε φυλακὴν τῶν ἀναγκαίων ἔχει, Μήτʼ, ἂν ἀτυχήσῃ εἰς τὰ κοινὰ τοῦ βίου, Ἐπαμφιέσαι δύνατο τοῦτο χρήμασιν, Ἀλλʼ ἐν ἀκαλύπτῳ καὶ ταλαιπώρῳ βίῳ Χειμαζόμενος ζῇ, τῶν μὲν ἀνιαρῶν ἔχων Τὸ μέρος ἁπάντων, τῶν δʼ ἀγαθῶν αὐδὲν μέρος. Ὑπὲρ γὰρ ἑνὸς ἀλγῶν ἅπαντας νουθετῶ. 21 Ad horum autem sinceritatem veritatemque verborum an adspiraverit Cæcilius, consideremus. Versus sunt hi Cæcili trunca quædam ex Menandro dicentis et consarcinantis verba tragici tumoris: Is demum infórtunatus ést homo, Paupér qui educit ín egestatem liberos, Cuí fortuna et rés ut est continuó patet. Nam opulénto famam fácile occultat fáctio: 22 Itaque, ut supra dixi, cum hæc Cæcilii seorsum lego, neutiquam videntur ingrata ignavaque, cum autem Græca comparo et contendo, non puto Cæcilium sequi debuisse quod assequi nequiret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
