Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 1, cap. 23

a Quis fuerit Papirius Prætextatus; quæ istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda. 1 HISTORIA de Papirio Prætextato dicta scriptaque est a M. Catone in oratione qua usus est Ad Milites contra Galbam, cum multa quidem venustate atque luce atque munditia verborum. 2 Ea Catonis verba huic prorsus commentario indidissem, si libri copia fuisset id temporis, cum hæc dictavi. 3 Quod si non virtutes dignitatesque verborum, sed rem ipsam scire quæris, res ferme ad hunc modum est: 4 Mos antea senatoribus Romæ fuit in curiam cum prætextatis filiis introire. 5 Tum, cum in senatu res maior quæpiam consultata eaque in diem posterum prolata est placuitque ut eamearn rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, qui cumcuim parente suo in curia fuerat, percontata est filium quidnam in senatu patres egissent. 6 Puer respondit tacendum esse neque id dici licere. 7 Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat; quærit igitur compressius violentiusque. 8 tumTurn puer, matre urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque republica esse unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset. 9 Hoc illa ubi audivit, animus compavescit, 10 domo trepidans egreditur, ad ceteras matronas perfert. Venit ad senatum postridie matrum familias caterva. Lacrimantes atque obsecrantes orant una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duæ. 11 Senatores, ingredientes in curiam, quæ illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istæc vellet, mirabantur. 12 Puer Papirius in medium curiæ progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut fuerat, denarrat. 13 Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, præter ille unus Papirius, atque puero postea cognomentum honoris gratia inditum Prætextatus ob tacendi loquendique in ætate prætextæ prudentiam.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑