Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et præpinguibus; quæsitumque utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit. 1 NIMIS pingui homini et corpulento censores equum adimere solitos, scilicet minus idoneum ratos esse cum tanti corporis pondere ad faciendum equitis munus. 2 Non enim poena id fuit, ut quidam existimant, sed munus sine ignominia remittebatur. 3 Tamen Cato, in oratione quam De Sacrificio Commisso scripsit, obicit hanc rem criminosius, uti magis videri possit cum ignominia fuisse. 4 Quod si ita accipias, id profecto existimandum est, non omnino inculpatum neque indesidem visum esse, cuius corpus in tam inmodicum modum luxuriasset exuberassetque.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
