Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De vento Iapyge deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus. 1 APUD mensam Favorini in convivio familiarifamilari legi solitum erat aut vetus carmen melici poetæ aut historia partim Græcæ linguæ, alias Latinæ. 2 legebaturLegebabur ergo ibi tunc in carmine Latino Iapyx ventus quæsitumque est quis hic ventus et quibus ex locis spiraret et quæ tamtarn infrequentis vocabuli ratio esset; atque etiam petebamus, ut super ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse vellet, quia vulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus neque de numero conveniret. 3 TumTurn Favorinus ita fabulatus est: Satis, inquit, notum est, limites regionesque esse cæli quattuor: exortum, occasum, meridiem, septentriones. 4 Exortus et occasus mobilia et varia sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent. 5 Oritur enim sol non indidem semper, sed aut æquinoctialis oriens dicitur, cum in circulo currit qui appellatur ἰσημερινός, aut solstitialis, quæ sunt θεριναὶ τροπαί, aut brumalis, quæ sunt χειμεριναὶ τροπαί. 6 Item cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter occasus eius aut æquinoctialis aut solstitialis aut brumalis. 7 Qui ventus igitur ab oriente verno, id est æquinoctiali, venit, nominatur eurus, ficto vocabulo, ut isti ἐτυμολογικοὶ aiunt, ὁ ἀπὸ τῆς ἠοῦς ῥέων. 8 Is alio quoque a Græcis nomine ἀφηλιώτης, Romanis nauticis subsolanus cognominatur. 9 Sed qui ab æstiva et solstitiali orientis meta venit, Latine aquilo, βορέας Græce dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum; boream autem putant dictum ἀπὸ τῆς βοῆς, quoniam sit violenti flatus et sonori. 10 Tertius ventus, qui ab oriente hiberno spirat—volturnum Romani vocant—,eum plerique Græci mixto nominenominee, quod inter notum et eurum sit, εὐρόνοτον appellant. Hi sunt igitur tres venti orientales: 11 aquilo, volturnus, eurus, quorum medius eurus est. 12 His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: caurus, quem solent Græci appellare ἀργεστήν: is adversus aquilonemaquilonein flat; item alter favonius, qui Græce ζέφυρος vocatur: is adversus eurum flat; tertius Africus, qui Græce λίψ: is adversus volturnum facit. 13 Hæ duæ regiones cæli orientis occidentisque inter sese adversæ sex habere ventos videntur. 14 Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridialem ventum habet: is Latine auster, Græce νότος nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus; νοτίς enim Græce umor nominatur. 15 Septentriones autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus derectusque in austrum, Latine septentrionarius, Græce ἀπαρκτίας appellatus. 16 Ex his octo ventis alii quattuor ventos detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor ventos noverit: eurum, austrum, 17 aquilonem, favonium, a quattuor cæli partibus, quas quasi primas nominavimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis. 18 Partim autem sunt qui pro octo duodecim faciant, tertios quattuor in media loca inserentes circum meridiem et septentriones eadem ratione qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem occidentemqueoccidentenique. 19 Sunt porro alia quædem nomina quasi peculiariumpeculiarum ventorum, quæ incolæ in suis quisque regionibus fecerunt aut ex locorum vocabulis in quibus colunt, aut ex alia qua causa quæ ad faciendum vocabulum acciderat. 20 Nostri namque Galli venture ex sua terra flantem, quem sævissimum patiuntur, circium appellant a turbine, opinor, eius ac vertigine; 21 ex Ἰαπυγίας ipsius ore proficiscentem, quasi sinibus, Apuli eodem quo ipsi sunt nomine iapygemlapygem dicunt. Eum esse propemodum caurum existimo; 22 nam et est occidentalis et videtur exadversum eurum flare. 23 Itaque Vergilius Cleopatram e navali proelio in Ægyptum fugientem vento iapyge ferri ait, ecum quoque Apulum eodem quo ventum vocabulo iapygem appellavit. 24 Est etiam ventus nomine cæcias. quem AristotelesAristotoles ita flare dicit, ut nubes non procul propellat, sed ut ad sese vocet, ex quo versum istumistun proverbialemproverbialer factum ait: Ἕλκων ἐφʼ αὑτὸν ὥστε καικίας νέφος. 25 Præter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam venti commenticii et suæ quisque regionis indigenæ, ut est Horatianus quoque ille atabulus, quos ipsos quoque exsecuturus fui; addidissemque eos qui etesiæ et prodromi appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte cæli spirant; rationesque omnium vocabulorum, quoniam plus paulo adbibi, effutissem, nisi multa iam prosus omnibus vobis reticentibus verba fecissem, quasi fieret a me ἀκρόασις ἐπιδεικτική. 26 In convivio autem frequenti loqui solum unum neque honestum est, inquit, neque commodum. 27 Hæc nobis Favorinus in eo, quod dixi, tempore apud mensam suam summa cum elegantia verborum totiusque sermonis comitate atque gratia denarravit. 28 Sed, quod ait ventum qui ex terra Gallia flaret circium appellari, M. Cato in libris Originum eum ventum cercium dicit, non circium. 29 Nam cum de Hispanis scriberet, qui citra Hiberum colunt, verba hæc posuit: Set in his regionibus ferrareæ, argentifodinæ pulcherrimæpulcherriinæ, mons ex sale mero magnus; quantum demas,tantum adcrescitaderescit. Ventus cercius, cum loquare, buccam implet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit. 30 Quod supra autem dixi, ἐτησίας ex alia atque alia cæli parte flare, haut scio an secutus opinionem multorum temere dixerim. 31 P. enim Nigidii, in secundo libroruin quos De Vento composuitcoinposuit, verba hæc sunt: Et ἐτησίαι et austri anniversarii secundo sole flant. Considerandum igitur est, quid sit secundo sole.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
