Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 15, cap. 22

a Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur. 1 SERTORIUS, vir acer egregiusque dux, et utendi regendique exercitus peritus fuit. 2 Is in temporibus difficillimis et mentiebatur ad milites, si mendaciumn prodesset, et litteras compositas pro veris legebat et somnium simulabat et falsas religiones conferebat, si quid istæ res eum apud militum animos adiuvabant. Illud adeo Sertori nobile est: 3 4 Cerva alba eximiæ pulchritudinis et vivacissimæ celeritatis a Lusitano ei quodam dono data est. 5 Hanc sibi oblatam divinitus et instinctam Dianæ numine conloqui secum monereque et docere quæ utilia factu essent, persuadere omnibus institit ac, si quid durius videbatur quod imperandum militibus foret, a cerva sese monitumnonitum prædicabat. Id cum dixerat, universi, tamquam si deo, libentes parebant. 6 Ea cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se prorupitproruptit atque in palude proxima delituit et frustra requisita perisse credita est. 7 Neque multis diebus post inventam esse cervam Sertorio nuntiatur. 8 Tum qui nuntiaverat iussit tacere, ac ne cui palam diceret interminatus est, præcepitque ut eam postero die repente in eum locum in quo ipse cum amicis esset inmitteret. Admissis deinde amicis postridie, visum sibi esse ait in quiete cervam quæ perisset ad se reverti et, ut prius consuerat, quod opus esset facto prædicere; 9 tum servo quod imperaverat significat, cerva emissa in cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta admiratio est. Eaque hominum barbarorum credulitas Sertorio in magnis rebus magno usui fuit. 10 Memoria prodita est, ex his nationibus quæ cum Sertorio faciebant, cum multis proeliis superatus esset, neminem umquam ab eo descivisse, quamquam id genus hominum esset mobilissimum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑