Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu on decoro. 1 T. CASTRICIUS, rhetoricæ disciplinæ doctor, qui habuit Romæ locum principem declamandi ac docendi, summa vir auctoritate gravitateque et a divo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte præsente, usus enim sum eo magistro, discipulos quosdam suos senatores vidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos, Equidem, inquit, maluissem vos togatos esse; si pigitum est, cinctos saltem esse et pænulatos. Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum est, non hercle vobis minus quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit. 2 Hæc, me audiente, Castricius et quædam alia ad eam rem conducentia Romane et severe dixit. 3 Plerique autem ex his qui audierant requirebant cur soleatos dixisset, qui gallicas, non soleas, haberent. 4 Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est; 5 omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimæ teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis vincta sunt, soleas dixerunt, nonnumquam voce Græca crepidulas. 6 Gallicas autem verbum esse opinor novum, non diu ante ætatem M. Ciceronis usurpari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda Antonianarum: Cum gallicis, inquit, et lacerna cucurristi. 7 Neque in ea significatione id apud quemquam alium scriptum lego gravioris dumtaxat auctoritatis scriptorem; sed, ut dixi, crepidas et crepidulas, prima syllaba correpta, id genus calciamentum appellaverunt, quod Græci κρηπῖδας vocant, eiusque calciamenti sutores crepidarios dixerunt. 8 Sempronius Asellio in libro Rerum Gestarum XIV: Crepidarium, inquit, cultellum rogavit a crepidario sutore.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
