Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 1, cap. 22

a An qui causas defendit recte Latineque dicat superesse se is quos defendit; et superesse proprie quid sit. 1 INROBORAVIT inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod dicitur hic illi superest, cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere. 2 Atque id dicitur non in compitiscoinpitis tantum neque in plebe vulgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia. 3 Qui integre autem locuti sunt magnamnagnam partem superesse ita dixerunt, ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra necessarium modum. 4 Itaque M. Varro, in satura quæ inscripta est Nescis Quid Vesper Vehat, superfuisse dicit immodice et intempestive fuisse. 5 Verba ex eo libro hæc sunt: In convivio legi nec omnia debent et ea potissimum, quæ simul sint βιωφελῆ et delectent, potius ut id quoque videatur non defuisse quam superfuisse. 6 Memini ego prætoris, docti hominis, tribunali me forte assistere atque ibi advocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam diceret remque quæ agebatur non attingeret. Tunc prætorem ei cuia res erat dixisse advocatum eum non habere, et cum is qui verba faciebat reclamasset ego illi V. C. supersum, respondisse prætorem festiviter tu plane superes, non ades. 7 M. autem Cicero, in libro qui inscriptus est De iurelure Civili in Artem Redigendo, verba hæc posuit: Nec vero scientia iuris maioribus suis Q. Ælius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit. In quo loco superfuit significare videtur supra fuit et præstitit superavitque maiores suos doctrina sua, superfluenti tamen et nimis abundanti, disciplinas enim Tubero stoicas et dialecticas percalluerat 8 . In libro quoque De Republica secundo id ipsum verbum Cicero ponit non temere transeundum. Verba ex eo libro hæc sunt: Non gravarer, Læli, nisi et hos velle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, præsertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id quidem fieri non potest; ne desis omnes te rogamus. 9 Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria doctissimus, superesse non simplici ratione dici tam Latine quam Græce; Græcos enim περισσὸν in utramque partemparteni ponere, vel quod supervacaneum esset ac non necessarium, 10 vel quod abundans nimis et afluens et exuberans ; sic nostros quoque veteres superesse alias dixisse pro superfluenti et vacivo neque admodum necessario, ita ut supra posuimus Varronem dicere, alias ita ut Cicero dixit, pro eo quod copia quidem et facultate ceteris anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret quam esset satis. 11 Qui dicit ergo superesse se ei quem defendit, nihil istorum vult dicere sed nescio quid 12 aliud indictum inscitumque dicitlicit 12 ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in Georgicis ita scripsit· Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit Hoc enim in loco Vergilius ἀκυρότερον eo verbo usus videtur, quod supersit dixit pro longinquius diutiusque adsit, 13 illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius: Florentisque secant herbas fluviosque ministrant Farraque, ne blando nequeat superesse labori; significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore. 14 An autem superesse dixerint veteres pro restare et perficiendæ rei deesse, quærebamus. Nam Sallustius in significatione ista non superesse, 15 sed superare dicit. Verba eius in Iugurtha hæc sunt: Is plerumque seorsum a rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quæ Iugurthæ fesso aut maioribus astricto superaverant. 16 Sed invenimus in tertio Enni Annalium in hoc versu: Inde sibi memorat unum super esse laborem, id est relicum esse et restare, quod, quia id est, divise pronuntiandum est, ut non una pars orationis esse videatur, sed duæ. 17 Cicero autem in secunda Antonianarum, quod est relicum, non superesse, sed restare dicit. 18 Præter hæc superesse invenimus dictum pro superstitem esse. 19 Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum, et in epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem, verbis his: Nam neque deesse reipublicæ volo neque superesse, per quod significant, si respublica emoriatur et pereat, nolle se vivere. 20 In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum scriptumscrituin est in his versibus, qui sunt eius comoediæconoediæ primiprinii: Sicút tuum vis únicum gnatúm tuæ Superésse vitæ sóspitem et supérstitem. 21 Cavenda igitur est non inproprietasimnproprietas sola verbi, sed etiam pravitas ominis, si quis senior advocatus adulescenti superesse se dicat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑