Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Super eo sidere quod Græci ἅμαξαν, nos septentriones vocamus; ac de utriusque vocabulivocaluli ratione et origine. 1 AB Ægina in Piræum complusculi earundem disciplinarum sectatores Græci Romanique homines eadem in navi transmittebamus. 2 Nox fuit et clemens mare et anni æstas cælumque liquide serenum. Sedebamus ergo in puppi simul universi et lucentia sidera considerabamus. 3 Tum, qui eodem in numero Græcas res eruditi erant, quid ἅμαξα esset, quid βοώτης et quænam maior et quæ minor, cur ita appellata et quam in partem procedentis noctis spatio moveretur et quamobrem Homerus solam eam non occidere dicat, cum et quædam alia non occidant astra, scite ista omnia ac perite disserebant. 4 Hic ego ad nostros iuvenes convertor et quin, inquam, vos opici dicitis mihi quare quod ἅμαξαν Græci vocant nos septentriones vocamus? 5 Non enimn satis est quod septem stellas videmus, sed quid hoc totum quod septentriones dicimus significet scire, inquam, id prolixius volo. 6 Tum quispiam ex his, qui se ad litteras memoriasque veteres dediderat: Vulgus, inquit, grammaticorum septentriones a solo numero stellarum dictum putat. 7 Triones enim per sese nihil significare aiunt, sed vocabuli esse supplementum; sicut in eo, quod quinquatrus dicamus, quod quinque ab Idibus dierum numerus sit, atrus nihil. 8 Sed ego quidem cum L. Ælio et M. Varrone sentio, qui triones rustico cetera vocabulo boves appellatos scribunt, quasi quosdam terriones, hoc est arandæ colendæquecolendacque terræ idoneos. 9 Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri videtur, antiqui Græcorum ἕμαξαν dixerunt, nostri quoque veteres a bubus iunctis septentriones appellaruntalppellarunt, id est septem stellas, ex quibus quasi iuncti triones figurantur. 10 Præter hanc, inquit, opinionem id quoque Varro addit, dubitare sese an propterea magis hæ septem stellæ triones appellatæ sint, quia ita sunt sitæ ut ternæ stellæ proximæ quæque inter sese faciant trigona, id est triquetras figuras. 11 Ex his duabus rationibus quas ille dixit, quod posterius est subtilius elegantiusque est visum. Intuentibus enim nobis in illud, ita propemodum res erat, ut forma esse triquetra viderentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
