Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 13, cap. 21

a Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quæ a Græcis εὐφωνία dicitur, quam regulæ disciplinæque quæ a grammaticis reperta est. 1 INTERROGATUS est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, hasne urbis an has urbes et hanc turrem an hanc turrim dici oporteret. Si aut versum, inquit, pangis aut orationem solutam struis atque ea tibi verba dicenda sunt, non finitiones illas prærancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga quo quid loco conveniat dicere; quod illa suaserit, id profecto erit rectissimum. 2 Tum is qui quæsierat, Quonam modo, inquit, vis aurem meam interrogem? 3 Et Probum ait respondisse: Quo suam Vergilius percontatus est, qui diversis in locis urbis et urbes dixit arbitrio consilioque usus auris. 4 Nam in primo Georgicon, quem ego, inquit, librum manu ipsius correctum legi, urbis, per i litteram scripsit. Verba e versibus eius hæc sunt: urbisne invisere, Cæsar, Terrarumque velis curam. Verte enim et muta, ut urbes dicas, insubidius nescio quid facies et pinguius. 5 Contra in tertio Æneidis urbes dixit per e litteram: Centum urbes habitant magnas. Hic item muta, ut urbis dicas, nimis exilis vox erit et exanguis, tanta quippe iuncturæ differentia est in consonantia vocum proximarum. 6 Præterea idem Vergilius turrim dixit, non turrem, et securim, non securem: Turrim in præcipiti stantem et: incertam excussit cervice securim. Quæ sunt, opinor, iucundioris gracilitatis quam si suo utrumque loco per e litteram dicas. 7 At ille qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo, Cur, inquit, aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego. 8 Tum Probus iam commotior, Noli, inquit, igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, urbis an urbes. Nam cum id genus sis quod video, ut sine iactura tua pecces, nihil perdes, utrum dixeris. 9 His tum verbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer. 10 Nos autem aliud quoque postea consimiliter a Vergilio duplici modo scriptum invenimus. Nam et tres et tris posuit eodem in loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutaverisque et aliquid tamen auris habeas, sentias suavitatem sonitus claudere. 11 Versus ex decimo hi sunt: Tres quoque Threicios Boreæ de gente suprema Et tris quos Idas pater et patria Ismara mittit. Tres illic, tris hic; pensicula utrumque modulareque, reperies suo quidque in loco sonare aptissime. 12 Sed in illo quoque itidem Vergilii versu: Hæc finis Priami fatorum, si mutes hæc et hic finis dicas, durum atque absonum erit respuentque aures quod mutaveris. Sicut illud contra eiusdem Vergilii insuavius facias, si mutes: quem das finem, rex magne, laborum? Nam si ita dicas: quam das finem, iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris. 13 Ennius item rectos cupressos dixit contra receptum vocabuli genus hoc versu: Cautibus nutantis pinos rectosque cupressos. Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus 14 est, rectos dicere cupressos quam rectas. Contra vero idem Ennius in Annali duodevicesimo ære fulva dixit, non fulvo, non ob id solum, quod Homerus ἠέρα βαθεῖαν dicit, sed quod hic sonus, opinor, vocabilior visus et amoenior. 15 Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque visum, in Quinta in Verrem fretu scribere quam freto: Perangusto, inquit, fretu divisa. Erat enim crassius iam vetustiusque, perangusto freto dicere. 16 Itidem in Secunda, simili usus modulamine, manifesto peccatu, inquit, non peccato; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimæ fidei libro Tironiano repperi. 17 Verba sunt Ciceronis hæc: Nemo ita vivebat ut nulla eius vitæ pars summac turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur ut cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si negaret. 18 Huius autem vocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est. 19 Hic enim peccatus, quasi peccatio, recte Latineque dicitur, sicut hic incestus, non qui admisit, sed quod admissum est, et hic tributus, quod tributum nos dicimus, a plerisque veterum dicta sunt. Hi quoque adlegatus et hic arbitratus pro adlegatione proque arbitratione dicuntur, qua ratione servata arbitratu et adlegatu meo dicimus. 20 Sic igitur in manifesto peccatu dixit, ut in manifesto incestu veteres dixerunt, non quin Latinum esset peccato dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est. 21 Lucretius æque auribus inserviens funem feminino genere appellavit in hisce versibus: Haut, ut opinor, enim mortalia sæcla superne Aurea de cælo demisit funis in arva, cum dicere usitatius manente numero posset: Aureus e cælo demisit funis in arva. 22 Sacerdotes quoque feminas M. Cicero antistitas dicit, non secundum grammaticam legem antistites. Nam cum insolentias verborum a veteribus dictorum plerumque respueret, huius tamen verbi in ea parte sonitu delectatus: Sacerdotes, inquit, Cereris atque illius fani antistitæ. 23 Usque adeo in quibusdam neque rationem verbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt, suis verba modulis pensitantem. 24 Quod qui non sentiunt, inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio. 25 Illud vero cumprimis apud Homerum veteres grammatici adnotaverunt, quod, cum dixisset quodam in loco κολοιούς τε ψῆράς τε, alio in loco, non ψηρῶν τε, set ψαρῶν dixit: Τῶν δʼ ὥς τε ψαρῶν νέφος ἔρχεται ἠὲ κολοιῶν, secutus non communem, sed propriam in quoque vocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuave.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑