Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit, legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi scriptum esset et ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror, non quod vulgus legeret sensu torquebit amaro. 1 VERSUS istos ex Georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt: At sapor indicium faciet manifestus et ora Tristia temptantum sensu torquebit amaro. 2 Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in Coninmientariiscommentariis quæ in Vergilium fecit, confirmat et perseverat, non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse invenerit in libro qui fuerit ex domo atque ex familia Vergilii: et ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror, neque id soli Hygino, 3 sed doctis quibusdam etiam viris complacitum, quoniam videtur absurde dici sapor sensu amaro torquet. Cum ipse, inquiunt, sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit quasi dicatur ‘sensus sensu amaro torquet.’ 4 Sed enim cum Favorino Hygini commentariumcoommentarium legissem atque ei statimstatic displicita esset insolentia et insuavitas illius sensu torquebit amaro, risit et : Iovem lapidem, inquit, quod sanctissimum iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego verum dicere arbitror. 5 Non enimenin primus finxit hoc verbum Vergilius insolenter, sed in carminibuscarnminibus Lucreti invento usus est, non aspernatus auctoritatem poetæ ingenio et facundia præcellentis. 6 Verba ex IV. Lucreti hæc sunt: dilutaque contra Cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. 7 Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium videmus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
