Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu suo Nolam et posuit oram; atque ibi quædam alia de iucunda consonantia litterarum. 1 SCRIPTUM in quodam commentario repperi, versus istos a Vergilio ita primum esse recitatos atque editos: Talem dives arat Capua et vicina Vesevo Nola iugo; postea Vergilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret in propinquum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse, poetam offensum nomen urbis eorum, quasi ex hominum memoria, sic ex carmine suo derasisse, oram que pro Nola mutasse atque ita reliquisse; et vicina Vesevo Ora iugo. 2 Ea res verane an falsa sit, non laboro; quin tamen melius suaviusque ad aures sit ora quam Nola, dubium id non est. 3 Nam vocalis in priore versu extrema eademque in sequenti prima canoro simul atque iucundo hiatu tractim sonat. 4 Est adeo invenire apud nobiles poetas huiuscemodi suavitatis multa, quæ appareat navata esse, non fortuita; sed præter ceteros omnis apud Homerum plurima. 5 Uno quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis vocibus pluribus facit: Ἡ δʼ ἑτέρη θέρεϊ προρέει εἰκυῖα χαλάζῃ Ἢ χιόνι ψυχρῇ ἢ ἐξ ὕδατος κρυστάλλῳ, atque item alio loco: Λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον. 6 Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce versibus: Minister vetuli puer Falerni, Inger mi calices amariores, Ut lex Postumiæ iubet magistræ Ebria acina ebriosioris, cum dicere ebrio posset et, quod erat usitatius, acinum in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suavitatem, ebriam dixit propter insequentis a litteræ concentum. Qui ebriosa autem Catullum dixisse putant aut ebrioso, nam id quoque temere scriptum invenitur, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
