Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 5, cap. 20

a Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius. 1 SOLOECISMUS, Latino vocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque ætatis aliis inparilitas appellatus, vetustioribus Latinis stribiligo dicebatur, a versura videlicet et pravitate tortuosæ orationis, tamquam strobiligo quædam. 2 Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit: Soloecismus. est, inquit, impar atque inconveniens compositura partium orationis. 3 Cum Græcum autem vocabulum sit soloecismus, an Attici homines qui elegantius locuti sunt usi eo sint quæri solet. 4 Sed nos neque soloecismum neque barbarismumarbbarismum apud Græcorum idoneos adhuc invenimus; 5 nam sicut βάρβαρον ita σόλοικοι dixerunt. 6 Nostri quoque antiquiores soloecum facile, soloecismum haut scio an umquam, dixerunt. 7 Quod si ita est, neque in Græca neque in Latina lingua soloecismus probe dicitur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑