Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Notati a censoribus qui audientibus iis dixerant ioca quædam intempestiviter; ac de eius quoque nota deliberatum qui steterat forte apud eos oscitabundus. 1 INTER censorum severitates tria hæc exempla in litteris sunt castigatissimæ disciplinæ. 2 Unum est huiuscemodi: 3 Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum; verba erant ita concepta: Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes? Qui iurabat cavillator quidam et canicula et nimis ridicularius fuit. 4 Is locum esse sibi loci dicundi ratus, cum ita uti mos erat censor dixisset, Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes? 5 Habeo equidem, inquit, uxorem, sed non hercle ex animi mei sententia. 6 Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in ærarios rettulit, causamque hanc ioci scurrilis apud se dicti subscripsit. 7 Altera severitas eiusdem sectæ disciplinæque est. 8 Deliberatum est de nota eius qui ad censores ab amico advocatus est et in iure stans dare nimis et sonore oscitavit; atque inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset vagi animi et alucinantis et fluxæ atque apertæ securitatis. 9 Sed cum ille deiurasset invitissimum sese ac repugnantem oscitatione victum tenerique eo vitio quod oscedo appellatur, tum notæ iam destinatæ exemptus est. 10 Publius Scipio Africanus, Pauli filius, utramque historiam posuit in oratione quam dixit in censura, cum ad maiorum mores populum hortaretur. 11 Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo Memoriali severe factum: Censores, inquit, Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum viderunt et cur, inquiunt, ita est, ut tu sis quam equus curatior? Quoniam, inquit, ego me curo, equum Statius nihili servos. Visum est parum esse reverens responsum relatusque in ærarios, ut mos est. Statius autem servile nomen fuit. 12 Plerique apud veteres servi eo nomine fuerunt. 13 Cæcilius quoque, ille comoediarum poeta inclutus, servus fuit et propterea nomen habuit Statius. Sed postea versum est quasi in cognomentum, appellatusque est Cæcilius Statius.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
