Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quæ volgo dicuntur vivaria, id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in librislilbris De Re Rustica dixerit. 1 VIVARIA, quæ nunc dicuntur sæpta quædam loca, in quibus feræ vivæ pascuntur, M. Varro in libro De Re Rustica III. dicit leporaria appellari. Verba Varronis subieci: 2 Villaticæ pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscinæ. Nunc ornithonas dico omnium alitum quæ intra parietes villævillage solent pasci. Leporaria te accipere volo, non ea quæ tritavi nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed omnia sæpta adficta villæ quæ sunt et habent inclusa animalia quæ pascuntur. 3 Is item infra eodem in libro ita scribit: Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri multi fuere. 4 Vivaria autem quæ nunc vulgus dicit—quos παραδείσους Græci appellant, quæ leporaria Varro dicit—haut usquam memini apud vetustiores scriptum. 5 Sed quod apud Scipionem, omnium ætatis suæ purissime locutum, legimuslegimuns roboraria, aliquot Romæ doctosdoctorss viros dicere audivi id significare, quod nos vivaria dicimus, appellataqueapplellataque esse a tabulistabulia roboreis, quibus sæpta essent; quod genus sæptorumsæptorun vidimus in Italia locis plerisque. 6 Verba ex oration eius Contra Claudium Asellum quinta hæchace sunt: Ubi agros optime cultos atque villas expolitissimas vidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam statuere aiebat; inde corrigere viam, aliis per vineas medias, aliis per roborariumroborariuni atque piscinam, aliis per villamvillaim. 7 Lacus vero aut stagna quæ piscibus vivis coercentur clausa, suo atque proprio nomine piscinas nominaverunt. 8 Apiaria quoque vulgus dicit loca in quibus siti sunt alvei apum; sed neminem ferme qui incorrupte locuti sunt aut scripsisse memini aut dixisse. 9 M. autem Varro in libro De Re Rustica tertio: Μελις- σῶνας, inquit, ita facere oportet, quæ quidam mellaria appellant. Sed hoc verbum quo Varro usus est Græcum est; nam μελισσῶνες ita dicuntur, ut ἀμπελῶνες et δαφνῶνες.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
