Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Verba sumptasumnpta ex SymposioSlnmposio PlatonisPllatonis, numerisrumeris coagmentisque verborum scite modulatequelmodtulatequc apta, exercendiexerxcendi gratia in Latinam orationem versa. 1 SymposiumSYIMPOSIUMI Platonis apud philosophum Taurum legebatur. 2 Verba illa Pausaniæ inter convivas amorem vice sua laudantis, ea verba ita prorsum amavimus, ut meminisse etiam studuerimusstuduerinius. 3 Sunt adeo, quæ meminimus, verba hæc: Πᾶσα γὰρ πρᾶξις ὧδε ἔχει· αὐτὴ ἐφʼ αὑτῆς πραττομένη οὔτε καλὴ οὔτε αἰσχρά· οἷον ὃ νῦν ἡμεῖς ποιοῦμεν, ἢ πίνειν ἢ ᾁδειν ἢ διαλέγεσθαι. οὐκ ἔστι τούτων αὐτὸ καθʼ αὑτὸ καλὸν αὐδέν, ἀλλʼ ἐν τῇ πράξει, ὡς ἂν πραχθῇ, τοιοῦτον ἀπέβη· καλῶς μὲν γὰρ πραττόμενον καὶ ὀρθῶς καλὸν γίγνεται, μὴ ὀρθῶς δὲ αἰσχρόν· οὕτω δὴ καὶ τὸ ἐρᾶ, καὶ ὁ Ἔρως οὐ πᾶς ἐστὶν καλὸς οὐδὲ ἄξιος ἐγκωμιάζεσθαι, ἀλλʼ ὁ καλῶς προτρέπων ἐρᾶν. 4 Hæc verba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi Heus, inquit, tu, rhetorisce,—sic enim me in principioprinicipio recens in diatribam acceptumaccelptum appellitabat, existimans eloquentiæ unius extundendæ gratia Athenas venisse,—videsne, inquit, ἐνφύμημα crebrum et coruscum et convexun brevibusque et rotundis numeris cum quadamqualdam æquabili circumactione devinctum? 5 Habesne nobis dicere in libris rhetorum vestrorum tam apte tamque modulate compositam orationem? Sed hos, inquit, tamen numeros censeo videas ὁδοῦ πάρεργον. 6 Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergendum est, non ad vocularum eius amoenitatem nec ad verborum venustates deversitandum. 7 Hæc admonitio Tauri de orationis Platonicæ modulis non modo non repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegantiam Græcæ orationis verbis Latinis adfectandam; 8 atque uti quædam animalium parva et vilia ad imitandum sunt quas res cumque audierint viderintve petulantia, proinde nos ea quæ in Platonis oratione demiramur non æmulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus. Velut ipsum hoc est, quod ex isdem illis verbis eius effinximus: 9 Omne, inquit, omnino factum sic sese habet; neque turpe est, quantum in eo est, neque honestum: velut est, quas nunc facimus ipsi res, bibere, cantare, disserere. Nihil namque horum ipsum ex sese honestum est; quali cum fieret modo factum est, tale extitit; si recte honesteque factum est, tum honestum fit; sin parum recte, turpe fit. Sic amiare; sic amor non honestus omnis neque omnis laude dignus, sed qui facit nos ut honestelioneste amemus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
