Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 15, cap. 20

a Notata quædam de Euripidis poetæ genere, vita, moribus deque eiusdem fine vitæ. 1 EURIPIDI poetæ matrem Theopompus agrestia olera vendentem victum quæsisse dicit. 2 Patri autem eius nato illo responsum est a Chaldæis eum puerum, cum adolevisset, victorem in certaminibus fore; id ei puero fatum esse. 3 Pater interpretatus athletam debere esse, roborato exercitatoque filii sui corpore, Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit. Ac primo quidem in certamen per ambiguam ætatem receptus non est, post Eleusino et Theseo certamine pugnavit et coronatus est. 4 Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus, auditor fuit physici Anaxagoræ et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis. Tragoediam scribere natus annos duodeviginti adortus est. 5 Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse tætram et horridam, quam nos vidimus, in qua Euripides tragoedias scriptitarit. 6 Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, sive quod natura abhorruit a mulierum coetu sive quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertædebat. 7 Eius odii in mulieres Aristophanes quoque meminit ἐν ταῖς τροτέραις Θεσμοφοριαζούσαις in his versibus: Νῦν οὖν ἁπάσαισιν παραινῶ καὶ λέγω, Τοῦτον κολάσαι τὸν ἄνδρα πολλῶν οὕνεκα. Ἄγρια γὰρ ἡμᾶς, ὦ γυναῖκες, δρᾷ κακά, Ἅτʼ ἐν ἀγρίοισι τοῖς λαχάνοις αὐτὸς τραφείς. 8 Alexander autem Ætolus hos de Euripide versus composuit: Ὁ δʼ Ἀναξαγόρου τρόφιμος χαιοῦ στριφνὸς μὲν ἔμοιγε προσειπεῖν, Καὶ μισογέλως, καὶ τωθάζειν οὐδὲ παρʼ οἶνον μεμαθηκώς, Ἀλλʼ ὅ τι γράψαι, τοῦτʼ ἄν μέλιτος καὶ Σειρήνων ἐτετεύχει. 9 Is cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena, canibus a quodam æmulo inmissis dilaceratus est et ex his vulneribus mors secuta est. 10 Sepulchrum autem eius et memoriam Macedones eo dignati sunt honore, ut in gloriæ quoque loco prædicarent: οὔποτʼ ἂν σὸν μνῆμα, Εὐρίπιδες, ὄλοιτό που, quod egregius poeta morte obita sepultus in eorum terra foret. Quamobrem cum legati ad eos ab Atheniensibus missi petissent ut ossa Athenas in terram illius patriam permitterent transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑