Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 1, cap. 20

a Quid geometræ dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid κύβον quid γραμμήν; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur. 1 FIGURARUM quæ σχήματα geometræ appellant, genera sunt duo, planum et solidum. 2 Hæc ipsi vocant ἐπίπεδον καὶ στερεόν. Planum est quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum; qualia sunt triquetra et quadrata, quæ in area fiunt, sine altitudine. 3 Solidum est quando non longitudines modo et latitudines planasplans numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, quales sunt ferme metæ triangulæ quas pyramidas appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quæ, κύβους illi, nos quadrantalia dicimus. 4 Κύβος enim est figura ex omni latere quadrate, quales sunt, inquit M. Varro, tesseræ quibus in alveolo luditur, 5 ex quo ipsæ quoque appellatæ κύβοι In numeris etiam similiter κύβος dicitur, cum omne latus eiusdem numeri æquabiliter in sese solvitur, sicuti fit cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur. 6 Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, qui τριὰς Græce dicitur, tantundemtatutndem efficiat in cubo. 7 Linea autem a nostris dicitur, quam γραμμὴν Græci nominant. 8 Eam M. Varro ita definit: Linea est, inquit, longitudo quædam sine latitudine et altitudine. 9 Εὐκλείδης autem brevius, prætermissa altitudine: γραμμὴ, inquit, est μῆκος ἀπλατές, quod exprimere uno Latino verbo non queas, nisi audeas dicere inlatabile.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑