Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 9, cap. 2

a Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem. 1 AD Herodem Atticum, consularem virum ingenioque amoeno et Græca facundia celebrem, adiit nobis præsentibus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem usque porrecta ac petit æs sibi dari εἰς ἄρτους. 2 Tum Herodes interrogat quisnam esset. 3 Atque ille, vultu sonituque vocis obiurgatorio, philosophum sese esse dicit et mirari quoque addit cur quærendum putasset quod videret. 4 Video, inquit Herodes, barbam et pallium, philosophum nondum video. 5 Quæso autem te, cum bona venia dicas mihi quibus nos uti posse argumentis existimas, ut esse te philosophum noscitemus? 6 Interim aliquot ex his qui cum Herode erant erraticum esse hominem dicere et nulli rei incolamque esse sordentium ganearum, nisi accipiat quod petat convicio turpi solitum incessere; atque ibi Herodes Demus, inquit, huic aliquid æris, cuicuimodi est, 7 tamquam homines, non tamquam homini, et iussit dari pretium panis triginta dierum. 8 Tum nos aspiciens qui eum sectabamur, Musonius, inquit, æruscanti cuipiam id genus et philosophum sese ostentanti dari iussit mille nummum, et cum plerique dicerent nebulonem esse hominem malum et malitiosum et nulla re bona dignum, tum Musonium subridentem dixisse aiunt: ἄξιος οὖν ἐστὶν ἀργυρίον. 9 Sed hoc potius, inquit, dolori mihi et ægritudini est, quod istiusmodi animalia spurca atque probra nomen usurpant sanctissimumsanetissimum et philosophi appellantur. 10 Maiores autem mei Athenienses nomina iuvenum fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis recuperandæ gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne umquam servis indere liceret decreto publico sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriæ devota servili contagio pollui. 11 Cur ergo nos patimur nomen philosophiæ inlustrissimum in hominibus deterrimis exsordescereexordescere? Simili autem, inquit, exemplo ex contraria specie antiquos Romanorum audio prænomina patriciorum quorundam male de republica meritorum et ob eamearn causam capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem gentis patricio inderentur, ut vocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis viderentur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑