Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 7, cap. 2

a Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit. 1 FATUM, quod εἱμαρμένην Græci vocant, ad hanc ferme sententiam Chrysippus, Stoicæ princeps philosophiæ, definit: Fatum est, inquit, sempiterna quædam et indeclinabilis series rerum et catena, volvens semetipsa sese et inplicans per æternos consequentiæ ordines, ex quibus apta nexaque est. 2 Ipsa autem verba Chrysippi, quantum valui memoria, ascripsi, ut, si cui meum istud interpretamentum videbitur esse obscurius, ad ipsius verba animadvertat. 3 In libro enim Περὶ Προνοίας quarto εἱμαρμένην esse dicit φυσικήν τινα σύνταξιν τῶν ὅλων ἐξ ἀϊδίου τῶν ἑτέρων τοῖς ἑτέροις ἐπακολουθούντων καὶ μεταπολουμένων ἀπαραβάτου οὔσης τῆς τοιαύτης ἐπιπλοκῆς. 4 Aliarum autem opinionum disciplinarumque auctores huic definitioni ita obstrepunt: 5 Si Chrysippus, inquiunt, fato putat omnia moveri et regi nec declinari transcendique posse agmina fati et volumina, peccata quoque hominum et delicta non suscensenda neque inducenda sunt ipsis voluntatibusque eorum, sed necessitati cuidam et instantiæ, quæ oritur ex fato, omnium quæ sit rerum domina et arbitra, per quam necesse sit fieri quicquid futurumfiturum est; et propterea nocentium poenas legibus inique constitutas, si homines ad maleficia non sponte veniunt, sed fato trahuntur. 6 Contra ea Chrysippus tenuiter multa et argute disserit; sed omnium fere quæ super ea re scripsit huiuscemodi sententia est: 7 Quamquam ita sit, inquit, ut ratione quadam necessaria et principali coacta atque conexa sint fato omnia, ingenia tamen ipsa mentium nostrarum proinde sunt fato obnoxia, ut proprietas eorum est ipsa et qualitas. 8 Nam si sunt per naturam primitus salubriter utiliterque ficta, omnem illam vim, quæ de fato extrinsecus ingruit, inoffensius tractabiliusque transmittunt. Sin vero sunt aspera et inscita et rudia nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi parvo sive nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scævitate et voluntario impetu in assidua delicta et in errores se ruunt. 9 Idque ipsum ut ea ratione fiat, naturalis illa et necessaria rerum consequentia efficit, quæ fatum vocatur. 10 Est enim genere ipso quasi fatale et consequens, ut mala ingenia peccatis et erroribus non vacent. 11 Huius deinde fere rei exemplo non hercle nimis alieno neque inlepido utitur. Sicut, inquit, lapidem cylindrum si per spatia terræ prona atque derupta iacias, causam quidem ei et initium præcipitantiæ feceris, mox tamen ille præceps volvitur, non quia tu id etiam facis, sed quoniam ita sese modus eius et formæ volubilitas habet; sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum movet, impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas voluntas cuiusque propria et animorum ingenia moderantur. 12 Infert deinde verba hæc, his quæ dixi congruentia: Διὸ καὶ ὑπὸ τῶν Πυθαγορείων εἴρηται. Γνώσει δʼ ἀνθρώπους αὐθαίρετα πήματʼ ἔχοντας, ὡς τῶν βλαβῶν ἑκάστοις παρʼ αὐτοῖς γινομένων καὶ καθʼ ὁρμὴν αὐτῶν ἁμαρτανόντων τε καὶ βλαπτομένων καὶ κατὰ τὴν αὐτῶν διάνοιαν καὶ θέσιν. 13 Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem, tamquam in aliquod fani asylum et, quæ pessime fecerunt, ea non suæ temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt. 14 Primus autem hoc sapientissimus ille et antiquissimus poetarum dixit hisce versibus: Ὢ πόποι, οἷον δή νυ θεοὺς βροτοὶ αἰτιόωνται. Ἐξ ἡμέων γάρ φασι κάκʼ ἔμμεναι· οἱ δὲ καὶ αὐτοί Σφῇσιν ἀτασθαλίῃσιν ὑπὲρ μόρον ἄλγεʼ ἔχουσιν. 15 Itaque M. Cicero, in libro quem De Fato conscripsit, cum quæstionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis: Chrysippus æstuans laboransque quonam hoc modo explicet, et fato omnia fieri et esse aliquid in nobis, intricatur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑