Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De Cæselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius quos inscripsit Lectionum antiquarumAntiquairum. 1 TURPE erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis Lectionum Antiquarum Cæselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis. 2 Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Cæsellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur. 3 Scripsit autem Cæsellius Q. Ennium in XIII. Annali cor dixisse genere masculino. 4 Verba Cæselli subiecta sunt: Masculino genere, ut multa alia, enuntiavit Ennius. Nam in XIII. Annali quem cor dixit. 5 Ascripsit deinde versus Ennii duo: Hannibal audaci dum pectore de me hortatur Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor? Antiochus est qui hoc dixit, Asiæ rex. 6 Is admiratur et permovetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano volentem dehortetur. 7 Hos autem versus Cæsellius sic accipit, tamquam si Antiochus sic dicat: Hannibal me ne bellum geram dehortatur; quod cum facit, ecquale putat cor habere me et quam stultum esse me credit, cum id mihi persuadere vult? 8 Hoc Cæsellius quidem, sed aliud longe Ennius. 9 Nam tres versus sunt, non duo, ad hanchance Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium versum Cæsellius non respexit: Hannibal audaci dum pectore de me hortatur Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor Suasorem summum et studiosum robore belli. 10 Horum versuum sensus atque ordo sic, opinor, est: Hannibal ille audentissimus atque fortissimus, quem ego credidi—hoc est enim: cor meum credidit, proinde atque diceret quem ego stultus homo credidi—summum fore suasorem ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque ne bellum faciam. 11 Cæsellius autem forte ῥαθυμότερον iunctura ista verborum captus quem cor dictum putavit et quem accentu acuto legit, quasi ad cor referretur, non ad Hannibalem. 12 Sed non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic posse defendi cor Cæselli masculinum, ut videatur tertius versus separatim atque divise legendus, proinde quasi præcisis interruptisque verbis exclamet Antiochus: suasorem summum! Sed non dignum est eis qui hoc dixerint responderi.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
