Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quæ ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domidonii forisque, si filii magistratus sunt et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum. 1 AD philosophum Taurum Athenas visendi cognoscendique eius gratia venerat V. C., præses Cretæ provinciæ, et cum eo simul eiusdem præsidis pater. 2 Taurus, sectatoribus commodum dimissis, sedebat pro cubiculi sui foribus et cum assistentibus nobis sermocinabatur. 3 Introivit provinciæ præses et cum eo pater; 4 assurrexit placide Taurus et post mutuam salutationem resedit. 5 Allata moxmnox una sella est, quæ in promptuprompt erat, atque dum aliæ promebanturpromrebantur, apposita est. Invitavit Taurus patrem præsidispralesidis uti sederet. 6 Ad quæ ille ait: Sedeat hic potius qui populi Romani magistratus est. 7 Absque præiudicio, inquit Taurus, tu interea sede, dum inspicimus quærimusquequærimlusque utrum conveniat, tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est. 8 Et cum pater assedisset appositumque esset aliud filio quoque eius sedile, verba super ea re Taurus facit cum summa, dii boni, honorum atque officiorum perpensationeperpenlsatione. 9 Eorum verborum sententia hæc fuit: In publicis locis atque muneribus atque actionibus patrum iura, cum filiorum qui in magistratu sunt potestatibus collata, interquiescere paululum et conivere; sed cum extra rempublicam in domesticadomestic re atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque familiarifamiliar discumbatur, tum inter filium magistratum et patrem privatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri. 10 Hoc igitur, inquit, quod ad me venistis, quod colloquimur nunc, quod de officiis disceptamus, privata actio est. Itaque utere apud me his honoribus prius, quibus domi quoque vestræ te uti priorem decet. 11 Hæc atque alia in eandem sententiam Taurus graviter simul et comiter disseruit. 12 Quid autem super huiuscemodihuiuscemlodi patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re visum est ut adscriberemus. 13 Posuimus igitur verba ipsa Quadrigarii ex Annali eius sexto transscripta: Deinde facti consules Ti. Sempronius Gracchus iterum, Q. Fabius Maximus, filius eius qui priore anno erat consul. Ei consulicosuli pater proconsul obviam in equo vehens venit neque descendere voluit, quod pater erat, et quod inter eos sciebant maxima concordia convenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Ubi iuxta venit, tum consul ait: Quid postea? ; lictor ille qui apparebat cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius imperio paret et filium collaudavit, cum imperium, quod populi esset, retineret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
