Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 19, cap. 2

a Ex quinque corporis sensibus duos esse cum beluis maxiem communes; quodque turpis et improba est voluptas quæ ex auditu, visu odoratuque procedit, quæ vero ex gustu tactuque est, rerum omium foedissima est, cum hæ duæ bestiarum etiam sint, reliquæ hominum tantum. 1 QUINQUE sunt hominum sensus, quos Græci αἰσθήσεις appellant, per quos voluptas animo aut corpori quæri videtur: gustus, tactus, odoratus, visus, auditus. Ex his omnibus quæ inmodice voluptas capitur, ea turpis atque inprobainiproba existimatur. 2 Sed enim quæ nimia ex gustu atque tactu est, ea voluptas, sicuti sapientes viri censuerunt, omnium rerum foedissima est, eosque maxime qui duabus istis beluinis voluptatibus sese dediderunt, gravissimi vitii vocabulis Græci appellant vel ἀκρατεῖς vel ἀκολάστους; nos eos vel incontinentes dicimus vel intemperantes: ἀκολάστους enim, si interpretari coactius velis, nimis id verbum insolens erit. 3 Istæ autem voluptates duæ gustus atque tactus, id est libidines in cibos atque in Venerem prodigæ, solæ sunt hominibus communes cum beluis et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur, quisquis est his ferinis voluptatibus prævinctus; 4 ceteræ ex tribus aliis sensibus proficiscentes hominum esse tantum propriæ videntur. 5 Verba super hac re Aristotelis philosophi adscripsi, ut vel auctoritas clari atque incluti viri tam infamibus nos voluptatibus deterreret: Διὰ τί οἱ κατὰ τὴν τῆς ἁφῆς ἢ γεύσεως ἡδονὴν γιγνομένην, ἂν ὑπερβάλλωσιν, ἀκρατεῖς λέγονται; οἵ τε γὰρ περὶ τὰ ἀφροδίσια ἀκόλαστοι τοιοῦτοι, οἵ τε περὶ τὰς τῆς τροφῆς ἀπολαύσεις· τῶν δὲ κατὰ τὴν τροφήν, ἀπʼ ἐνίων μὲν ἐν τῇ γλώττῃ τὸ ἡδύ, ἀπʼ ἐνίων δὲ ἐν τῷ λάρυγγι, διὸ καὶ Φιλόξενος γεράνου λάρυγγα εὔχετο ἔχειν· ἢ διὰ τὸ τὰς ἀπὸ τούτων γιγνομένας ἡδονὰς κοινὰς εἶναι ἡμῖν καὶ τοῖς ἄλλοις ζώοις; ἅτε οὐσῶν κοινῶν, ἀτιμόταταί εἰσι καὶ μάλιστα ἢ μόναι ἐπονείδιστοι, ὡς τὸν ὑπὸ τούτων ἡττώ- μενον ψέγομεν καὶ ἀκρατῆ καὶ ἀκόλαστον λέγομεν διὰ τὸ ὑπὸ τῶν χειρίστων ἡδονῶν ἡττᾶσθαι. οὐσῶν δὲ τῶν αἰσθήσεων πέντε, τὰ ἄλλα ζῶα ἀπὸ τῶν δύο μόνων τῶν προειρημένων ἥδεται, κατὰ δὲ τὰς ἄλλας ἢ ὅλως οὐχ ἥδεται ἢ κατὰ συμβεβηκὸς τοῦτο πάσχει. 6 Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus coeundi atque comedendi, quæ sunt homini cum sue atque asino communes, gaudeat? 7 Socrates quidem dicebat multos homines propterea velle vivere, ut ederent et biberent, se bibere atque esse, ut viveret. 8 Hippocrates autem, divina vir scientia, de coitu venerio ita existimabat, partem esse quandam morbi tæterrimi, quem nostri comitialem dixerunt; namque ipsius verba hæc traduntur: τὴν συνουσίαν εἶναι μικρὰν ἐπιληψίαν.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑