Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a CuiusmodiCuinsmodi quæstionum certationibus Saturnalicia ludicraIudicra Athenis agitare soliti sinus; atque inibi expressa quædam sophismatia et ænigmataænigniata oblectatoria 1 SATURNALIA Athenis agitabamus hilare prorsum ac modeste, non, ut dicitur, remittentes animum— nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est—, 2 sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus. conueniebamusColveniebamus autem ad eandem cenam conplusculi, qui Romani in Græciam veneramus quiquequiqiue easdem auditiones eosdemque doctores colebamus. 3 Tum qui et cenulam ordine suo curabat, præmium soluendæsolvenudæ quæstionis ponebat librum veteris scriptoris vel Græcum vel Latinum et coronam e lauro plexam, totidemque res quærebat quot homines istic eramus; cumque eas omnis exposuerat, rem locumque dicendi sors dabat. 4 Quæstio igitur soluta corona et præmio donabatur, non soluta autem tramittebatur ad eum qui sortito successerat, idque in orbem vice pari servabatur. 5 Si nemo dissolvebat, corona eius quæstionis deo cuius id festum erat dicabatur. 6 Quærebantur autem res huiuscemodi: aut sententia poetæ veteris lepide obscura, non anxie, aut historiæ antiquioris requisitio, aut decreti cuiuspiam ex philosophia perperam invulgati purgatio, aut captionis sophisticæ solutio, aut inopinati rariorisque verbi indagatio, aut tempus item in verbo perspicuo obscurissimum. 7 Itaque nuper quæsita esse memini numero septem, quorum prima fuit enarratio horum versuum, qui sunt in Saturis Quinti Enni uno multifariam verbo concinniter inplicati. Quorum exemplum hoc est: Nám qui lepidé postulat álterum frustrári, Quém frustratúr, frustra eum dícit frustra ésse; Nám si se frústrari quém frustras séntit, Quí frustratur frustrast, sí non ille frústra est. 8 Secunda quæstio fuit quonam modo audiri atque accipi deberet, quod Plato, in civitate quam in libris suis condidit, κοινὰς τὰς γυναῖκας, id est communes esse mulieres, censuit et præmia viris fortissimis summisque bellatoribus posuit saviationes puerorum et puellarum. 9 Tertio in loco hoc quæsitum est, in quibus verbis captionum istarum fraus esset et quo pacto distingui resolvique possent: Quod non perdidisti, habes; cornua non perdidisti: habesbabes igitur cornua, item altera captio: quod ego sum, id tu non es; homo ego sum: homo igitur tu non es. 10 Quæsitum ibi est quæ esset huius quoque sophismatis resolutio: Cum mentior et mentiri me dico, mentior an verum dico? 11 Postea quæstio istæc fuit, quam ob causam patricii Megalensibus mutitare soliti sint, plebes Cerealibus. 12 Secundum ea hoc quæsitum est: verbum verant, quod significat vera dicunt, quisnam poetarum veterum dixerit? 13 Sexta quæstio fuitfruit, asphodelumasphlodelum cuiusmodi herba sit, quod Hesiodus in isto versu posuerit: Νήπιοι, οὐδὲ ἴσασιν ὅσῳ πλέον ἥμισυ παντὸς Οὐδʼ ὅσον ἐν μαλάχῃ τε καὶ ἀσφοδέλῳ μέγʼ ὄνειαρ, et quid item Hesiodus se dicere sentiat, cum dimidium plus esse toto dicit. 14 Postrema quæstionumquæstionium omnium hæc fuit: Scripserim, legerim, venerim, cuius temporis verba sint, præteriti an futuri an utriusque? 15 Hæc ubi ordine quo dixi proposita atque singulis sorte ductis disputata explanataque sunt, libris coronisque omnes donati sumus, nisi ob unam quæstionem, quæ fuit de verbo verant. 16 Nemo enim tum commeminerat, dictum esse a Q. Ennio id verbum in tertio decimo Annalium in isto versu: Satin vates verant ætate in agunda? Corona igitur huius quæstionis deo feriarum istarum Saturno datast.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
