Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 16, cap. 2

a Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quæ sit eius legis reprehensio. 1 LEGEM esse aiunt disciplinæ dialecticæ, si de quapiam re quæratur disputeturque atque ibi quid rogere ut respondeas, tum ne amplius quid dicas quam id solum quod es rogatus aut aias aut neges; 2 eamque legem qui non servent, et aut plus aut aliter quam sunt rogati respondeant, existumanturexistumnantur indoctique esse disputandique morem atque rationem non tenere. Hoc quidem quod dicunt in plerisque disputationibus procul dubio fieri oportet. 3 Indefinitus namque inexplicabilisque sermo fiet, nisi interrogationibus responsionibusque simplicibus fuerit determinatus. 4 Sed enim esse quædam videntur, in quibus si breviter et ad id quod rogatus fueris respondeas, capiare. 5 Nam si quis his verbis interroget: Postulo uti respondeas desierisne facere adulterium an non, utrumcumque dialectica lege responderis, sive aias seu neges, hærebis in captione, tamquam si te dicas adulterum quam si neges; 6 nam qui facere non desinit, non id necessario etiam fecit. 7 Falsa igitur est species istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut conligi concludique possit eum facere adulterium qui se negaverit facere desisse. 8 Quid autem legis istius propugnatores in illa captiuncula facient, in qua hærere eos necessum est, si nihil amplius quam quod interrogati erunt responderint? Nam, si ita ego istorum aliquem rogem: 9 Quicquid non perdidisti habeasne an non habeas postulo ut aias aut neges, utrumcumque breviter respondent, capietur. 10 Nam si habere se negaverit quod non perdidit, colligetur oculos eum non habere, quos non perdidit; sin vero habere se dixerit, colligetur habere eum cornua, quæ non perdidit. 11 Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: Quicquid habui, id habeo, si id non perdidi. 12 Sed huiuscemodi responsio non fit ex ea lege quam diximus; plus enim, quam quod rogatus est, respondet. 13 Propterea id quoque ad eam legem addi solet, non esse captiosis interrogationibus respondendum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑