Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino. 1 QUIBUS otium et studium fuit vitas atque ætates doctorum hominum quærere ac memoriæ tradere, de M. Pacuvio et L. Accio tragicis poetis historiam scripserunt huiuscemodi: 2 Cum Pacuvius, inquiunt, grandi iam ætate et morbo corporis diutino adfectus, Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc, haut parvo iunior, proficiscens in Asiam, cum in oppidum venisset, devertit ad Pacuvium comiterque invitatus plusculisque ab eo diebus retentus, tragoediam suam cui Atreus nomen est desideranti legit. 3 Tum Pacuvium dixisse aiunt sonora quidem esse quæ scripsisset et grandia, sed videri tamen ea sibi duriora paulum et acerbiora. 4 Ita est, inquit Accius, uti dicis, neque id me sane pænitet; meliora enim fore spero, quæ deinceps scribam. 5 Nam quod in pomis, itidem, inquit, esse aiunt in ingeniis; quæ dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quæ gignuntur statim vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria. 6 Relinquendum igitur visum est in ingenio quod dies atque ætas mitificet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
