Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod Annæus Seneca, iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio, levi futtilique iudicio fuit. 1 DE Annæo Seneca partim existimant ut de scriptore minime utili, cuius libros adtingere nullum pretium operæ sit, quod oratio eius vulgaria videatur et protrita, res atque sententiæ aut inepto inanique impetu sint aut levi et causidicali argutia, eruditio autem vernacula et plebeia nihilque ex veterum scriptis habens neque gratiæ neque dignitatis. Alii vero elegantiæ quidem in verbis parum esse non infitias eunt, sed et rerum quas dicat scientiam doctrinamque ei non deesse dicunt et in vitiis morum obiurgandis severitatem gravitatemque non invenustam. 2 Mihi de omni eius ingenio deque omni scripto iudicium censuramque facere non necessum est; sed quod de M. Cicerone et Q. Ennio et P. Vergilio iudicavit, ea res cuimodicuiusmodi sit, ad considerandum ponemus. 3 In libro enim vicesimo secundo Epistularum Moralium quas ad Lucilium conposuit, deridiculos versus Q. Ennium de Cetego antiquo viro fecisse hos dicit: is dictust ollis popularibus olim Qui tum vivebant homines atque ævum agitabant, Flos delibatus populi, Suadæque medulla. 4 Ac deinde scripsit de isdem versibus verba hæc: Admiror eloquentissimos viros et deditos Ennio pro optimis ridicula laudasse. Cicero certe inter bonos eius versus et hos refert. 5 Atque id etiam de Cicerone dicit: Non miror, inquit, fuisse qui hos versus scriberet, cum fuerit qui laudaret; nisi forte Cicero summus orator agebat causam suam et volebat suos versus videri bonos. 6 Postea hoc etiam addidit insulsissime: Aput ipsum quoque, inquit, Ciceronem invenies, etiam in prosa oratione, quædam ex quibus intellegas ilium non perdidisse operam, quod Ennium legit. 7 Ponit deinde quæ apud Ciceronem reprehendat, quasi Enniana, quod ita scripserit in libris De Republica: Ut Menelao Laconi quædam fuit suaviloquens iucunditas, et quod alio in loco dixerit: breviloquentiam in dicendo colit. Atque ibi homo nugator Ciceronis errores deprecatur et: Non fuit, inquit, Ciceronis hoc vitium, sed temporis; necesse erat hæc dici, cum illa legerentur. 9 Deinde adscribit Ciceronem hæc ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivæ orationis et nitidæ. 10 De Vergilio quoque eodem in loco verba hæc ponit: Vergilius quoque noster non ex alia causa duros quosdam versus et enormes et aliquid supra mensuram trahentis interposuit quam ut Ennianus populus adgnosceret in novo carmine aliquid antiquitatis. 11 Sed iam verborum Senecæ piget; hæc tamen inepti et insubidi hominis ioca non præteribo: Quidam sunt, inquit, tam magni sensus Q. Ennii, ut, licet scripti sint inter hircosos, possint tamen inter unguentatos placere; et, cum reprehendisset versus quos supra de Cetego posuimus: Qui huiuscemodi, inquit, versus amant, liqueat tibi eosdem admirari et Soterici lectos. 12 Dignus sane Seneca videatur lectione ac studio adulescentium, qui honorem coloremque veteris orationis Soterici lectis compararit, quasi minimæ scilicet gratiæ et relictis iam contemptisque. 13 Audias tamen commemoraricormmemorari ac referri pauca quædam quæ idem ipse Seneca bene dixerit, quale est illud, quod in hominem avarum et avidum et pecuniæ sitientem dixit: Quid enim refert quantum habeas? multo illud plus est quod non habesbabes. 14 Benene hoc? sane bene; sed adulescentium indolem non tam iuvant quæ bene dicta sunt quam inficiunt quæ pessime, multoque tanto magis, si et plura sunt quæ deteriora sunt, et quædam in his non pro enthymemate aliquo rei parvæ ac simplicis, sed in re ancipiti pro consilio dicuntur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
