Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quondam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiæ sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit vulgus loquaciumloquliciuin nebulonum qui se Stoicos nuncuparent. 1 HERODES ATTICUS, vir et Græca facundia et consulari honore præditus, accersebat sæpe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in villas ei urbi proximas me et clarissimum virum Servilianum compluresque alios nostrates qui Roma in Græciam ad capiendum ingenii cultum concesserant. 2 Atque ibi tunc, cum essemus apud eum in villa cui nomen est Cephisia, et æstu anni et sidere autumni flagrantissimo, propulsabamus incommoda caloris lucorum umbra ingentium, longis ambulacris et mollibus, medium positu refrigeranti, lavacris nitidisnlitidis et abundis et collucentibus totiusquetotiusqiue villæ venustate, aquis undique canoris atque avibus personante. 3 Erat ibidem nobiscum simul adulescens philosophiæ sectator, disciplinæ, ut ipse dicebat, stoicæ, sed loquacior inpendio et promptior. 4 Is plerumque in convivio sermonibus, qui post epulas haberi solent, multa atque inmodica de philosophiæ doctrinis intempestive atque insubide disserebat præque se uno ceteros omnes linguæ Atticæ principes gentemque omnem togatam, quodcumque nomen Latinum rudes esse et agrestes prædicabat atque interea vocabulis haut facile cognitis, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat, χυριεύοντας et σωρείτας aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se dissolvere. Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia, aut contra morborum vitiorumque fraudes animorumque labes et pestilentias, asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque. 5 Cruciatibus autem doloribusque corporis et periculis mortem minitantibus habitum statumque vitæ beatæ, quem se esse adeptum putabat, neque lædi neque inminui existimabat, ac ne oris quoque et vultus serenitatem stoici hominis umquam ulla posse ægritudine obnubilari. 6 Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius defetigati pertæduissent, tum Herodes Græca, uti plurimus ei mos fuitfruit, oratione utens, Permitte, inquit, philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex libro quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus, iussitque proferri Dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operæ probæ, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes, obiurgatione iusta incessuit. 7 Lecta igitur sunt ex libro qui prolatus est ea quæ addidi; quibus verbis Epictetus severe simul et festiviter seiunxit atque divisit a vero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio ἀκώλυτος, ἀνανάγκαστος, ἀπαραπόδιστος, ἐλεύθερος, εὐπορῶν, εὐδαιμονῶν, vulgus 8 κακῶν. Ἄκουε. aliud nebulonum hominum qui se Stoicos nuncuparent, atraque verborum et argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta sanctissimæ disciplinæ nomen ementirentur:Εἰπέ μοι περὶ ἀγαθῶν καὶ κακῶν. Ἄκουε. Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν. 9 Τῶν ὅντων τὰ μέν ἐστιν ἀγαθά, τὰ δὲ ἀδιάφορα. Ἀγαθὰ μὲν οὖν ἀρεταὶ τὰ μετέχοιτα αὐτῶν, κακὰ δὲ κακία καὶ τὰ μετέχοντα κακίας, ἀδιάφορα δὲ τὰ μεταξὺ τούων, πλοῦτος, ὑγεία, ζωή, θάνατος, ἡδονή, πόνος. 10 Πόθεν οἶδας; Ἑλλάνικος λέγει ἐν τοῖς Αἰγυπτιακοῖς. Τι γὰρ διαφέρει τοῦτο εἰπεῖν, ἢ ὅτι Διογένης ἐν τῇ ἠθικῇ ἢ Χρύσιππος ἢ Κλεάνθης; βεβασάνικας οὖν τι αὐτῶν καὶ 11 δόγμα σαυτοῦ πεποίησαι. Δείκνυε πῶς εἴωθας ἐν πλοίῳ χειμάζεσθαι· μέμνησαι ταύτης τῆς διαιρέσεως, ὅταν ψοφήσῃ τὸ ἱστίον καὶ ἀνακραυγάσῃς. Ἄν σοί τις κακόσχολός πως παραστὰς εἴπῃ, λέγε μοι, τοὺς θεούς σοι, ἃ πρῴην ἔλεγες, μή τι κακία ἐστὶν τὸ ναυαγῆσαι; μήτι κακίας μετέχον; οὐκ ἄρα ξύλον ἐνσείσεις αὐτῷ; τί ἡμῖν καὶ σοί, ἄνθρωπε; ἀπολλύμεθα, καὶ σὺ ἐλθὼν 12 παίζεις. Ἐὰν δέ σε ὁ Καῖσαρ μεταπέμψηται κατηγορούμενον 13 His ille auditis insolentissimus adulescens obticuit, tamquam si ea omnia non ab Epicteto in quosdamquosdan alios, sed ab Herode in eum dicta essent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
