Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis verbis relata. 1 PULCRUM atque liberale atque magnanimum factum Tiberii Sempronii Gracchi in Exemplis repositum est. Id exemplum huiuscemodi est: 2 L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani superioris fratri, C. Minucius Augurinus tribunus plebi multam irrogavit eumque ob eam causam prædes poscebat. 3 Scipio Africanus fratris nomine ad collegium tribunorum provocabat, petebatque ut virum consularem triumphalemque a collegæ vi defenderent. 4 Octo tribuni cognita causa decreverunt. 5 Eius decreti verba, quæ posui, ex annalium monumentis exscripta sunt: Quod P. Scipio Africanus postulavit pro L. Scipione Asiatico fratre, cum contra leges contraque morem maiorum tribunus pl. hominibus accitis per vim inauspicato sententiam de eo tulerit multamque nullo exemplo irrogaverit prædesque eum ob eam rem dare cogat aut, si non det, in vincula duci iubeat, ut eum a collegæ vi prohibeamus. Et quod contra collega postulavit ne sibi intercedamus quominus suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum sententia omnium ea est: Si L. Cornelius Scipio Asiaticus collegæ arbitratu prædes dabit, collegæ ne eum in vincula ducat intercedemus; si eius arbitratu prædes non dabit, quominus collega sua potestate utatur non intercedemus. 6 Post hoc decretum cum Augurinus tribunus L. Scipionem prædes non dantem prendi et in carcerem duci iussisset, tunc Tiberius Sempronius Gracchus tr. pl., pater Tiberi atque C. Gracchorum, cum P. Scipioni Africano inimicus gravis ob plerasque in republica dissensiones esset, iuravit palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano non redisse, atque ita decretum ex tabula recitavit. 7 Eius decreti verba hæc sunt: Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniectarit, alienum videtur esse dignitate reipublicæ, in eum locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium; itaque L. Cornelium Scipionem Asiaticum a collegæ vi prohibeo. 8 Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam contraque auctoritates veterum annalium post Africani mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho dixit, neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, quia prædes non daret, in carcerem duci coeptum atque ita intercedente Graccho exemptum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
