Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 5, cap. 19

a Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque hæc inter se differant; verbaque eius quæ qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat. 1 CUM in alienam familiam inque liberorum locum extranei sumuntur, aut per prætorem fit aut per populum. 2 Quod per prætorem fit, adoptatio dicitur, quod per populum, arrogatio. 3 Adoptantur autem, cum a parente in cuius potestate sunt tertia mancipatione in iure ceduntur atque ab eo qui adoptat apud eum apud quem legis actio est vindicantur; 4 adrogantur hi qui, cum sui iuris sunt, in alienam sese potestatem tradunt eiusque rei ipsi auctores fiunt. 5 Sed adrogationes non temere nec inexplorate committuntur; 6 nam comitia arbitris pontificibus præbentur, quæ curiata appellantur, ætasque eius qui adrogare vult, an liberislileris potius gignundis idonea sit, bonaque eius qui adrogatur ne insidiose adpetita sint consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur. 7 Sed adrogari non potest nisi iam vesticeps. 8 Adrogatio autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit. 9 Eius rogationis verba hæc sunt: Velitis, iubeatis, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei vitæ necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est. Hæc ita uti dixi, ita vos, Quirites, rogo. 10 Neque pupillus autem neque mulier quæ in parentis potestate non est adrogari possunt; quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suæ commissum alienæ dicioni subiciant. 11 Libertinos vero ab ingenuis adoptari quidem iure posse, Masurius Sabinus scripsit. 12 Sed id neque permitti dicit, neque permittendum esse umquam putat, ut homines libertini ordinis per adoptiones in iura ingenuorum invadant. 13 Alioquin, inquit, si iuris ista antiquitas servetur, etiam servus a domino per prætorem dari in adoptionem potest. 14 Idque ait plerosque iuris veteris auctores posse fieri scripsisse. 15 Animadvertimus in oratione P. Scipionis, quam censor habuit ad populum De Moribus, inter ea quæ reprehendebat, quod contra maiorum instituta fierent, id etiam eum culpavisse, quod filius adoptivos patri adoptatori inter præmia patrum prodesset. 16 Verba ex ea oratione hæc sunt: In alia tribu patrempattern, in alia filium suffragium ferre, filium adoptivum tam procedere quam si se natum habeat; absentis censeri iubere, ut ad censum nemini necessus sit venire.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑