Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 2, cap. 19

a Rescire verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem. 1 VERBUM rescire observavimus vim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum verborum quibus eadem præpositio imponitur; neque ut rescribere, relegere, restituere substituere dicimus, itidem dicimus rescire ; 2 nam qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie rescire. 3 Cur autem in hoc uno verbo re particula huius sententiæ vim habeat, equidem adhuc quæro. 4 Aliter enim dictum esse rescivi aut rescire apud eos qui diligenter locuti sunt, nondum invenimus quam super is rebus quæ aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemve usu venerint; 5 quamquam ipsum scire de omnibus communiter rebus dicatur vel adversis vel prosperis vel insperatis vel expectatis. Nævius in Triphallo ita scripsit: Sive únquam quicquam filium rescívero, Argéntum amoris caúsa sumpse mútuum, Extémplo illo te dúcam ubi non déspuas. 7 Claudius Quadrigarius in primo Annali: Ea Lucani ubi resciverunt, sibi per fallacias verba data esse. 8 Item Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata verbo isto ita utitur: Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus, eorum parentes cumcunl propinquis capillo passo in viam provolarunt. 9 M. Cato in quarto originumOriginun:Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: mittam te, si vis, cum equitibus. Sero est, inquit magister equitum, iam rescivere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑