Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibushoninibus nequamneuam et inpuris, disciplinas philosophiæphilosoplhiæ studiose tractantibus; et quæ duo verba observanda præceperit omniumomniuni rerum longelone saluberrima. 1 FavorinumFAVOINUM ego audivi dicere Epictetum philosophum dixisse plerosque istos, qui philosophariphilosohari viderentur, philosophos esse huiuscemodieiuscemodi ἄνευ τοῦ πράττειν, μέχρι τοῦ λέγειν; id significat factis procul, verbis tenus. 2 Iam illud est vehementius quod Arrianus solitum eum dictitare, in libris quos de dissertationibus eius composuit, scriptum reliquit. 3 Nam cum, inquit, animadverterat hominem pudore amisso, inportuna industria, corruptis moribus, audacem, confidentem lingua ceteraque omnia præterquam animam procurantem, istiusmodi hominem cum viderat studia quoque et disciplinas philosophiæ contrectare et physica adire et meditari dialectica multaque id genus theoremata auspicari sciscitarique, inclamabat deum atque horminum fidem ac plerumque inter clamandum his eum verbis increpabat: Ἄνθρωπε, ποῦ βάλλεις; σκέψαι εἰ κεκάθαρται τὸ ἀγγεῖον· ἂν γὰρ εἰς τὴν οἴησιν αὐτὰ βάλλῃς, ἀπώλετο· ἢν σαπῇ, οὖρον ἢ ὄξος γένοιτο ἢ εἴ τι τούτων χεῖρον. 4 Nil profecto his verbis gravius, nil verius, quibus declarabat maximus philosophorum, litteras atque doctrinas philosophiæ, cum in hominem falsum atque degenerem tamquam in vas spurcum atque pollutum influxissent, verti, mutari, corrumpi et, quod ipse κυνικώτερον ait, urinam fieri aut si quid est urina spurcius. 5 Præterea idem ille Epictetus, quod ex eodem Favorino audivimus, solitus dicere est duo esse vitia multo omnium gravissima ac tæterrima, intolerantiam et incontinentiam, cum aut iniurias quæ sunt ferendæ non toleramus neque ferimus, aut a quibus rebus voluptatibusque nos tenere debemus, non tenemus. 6 Itaque, inquit, si quis hæc duo verba cordi habeat eaque sibi imperando atque observando curet, is erit pleraque inpeccabilis vitamque vivet tranquillissimam. Verba hæc duo dicebat: ἀνέχου et ἀπέχου.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
