Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione. 1 CELERI admodum et cohibili oratione vocumque filo tereti et candido fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo Arione. 2 Vetus, inquit, et nobilis Arion cantator fidibus fuit. 3 Is loco et oppido Methymnæus, terra atque insula omni Lesbius fuit. 4 Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia. 5 Is inde a rege proficiscitur, 6 terras inclutas Siciliam atque Italiam visere. Ubi eo venit auresque omnium mentesque in utriusque terræ urbibus demulsit, in quæstibus istic et voluptatibus amoribusque hominum fuit. 7 Is tum postea grandi pecunia et re bona multa copiosus Corinthum instituit redire, 8 vnavem igitur et navitas, ut notiores amicioresque sibi, Corinthios delegit. 9 Sed eos Corinthios, homine accepto navique in altum provecta, prædæ pecuniæque cupidos cepisse consilium de necando Arione. 10 Tum ilium ibi, pernicie intellecta, pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut parcerent oravisse. 11 Navitas precum eius harum commiseritum esse illactenus ut ei necem adferre per vim suis manibus temperarent, sed imperavisse ut iam statim coram desiliret præceps in mare. 12 Homo, inquit, ibi territus, spe omni vitæ perdita, id unum postea oravit, ut priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile. 13 Feros et inmanes navitas prolubium tamen audiendi subit; quod oraverat impetrat. 14 Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summæ puppis foro, carmen quod orthium dicitur voce sublatissima cantavit. 15 Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit sese procul in profundum. Navitæ, hautquaquam dubitantes quin perisset, cursum quem facere coeperant tenuerunt. 16 Sed novum et mirum et pium facinus contigit. Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Tænarum in terram Laconicam devexisse. 17 Tum Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petivisse talemque Periandro regi, qualis delphino vectus fuerat, inopinanti sese optulisse eique rem, sicuti acciderat, narravisse. 18 Regem istæc parum credidisse, Arionem, quasi falleret, custodiri iussisse, navitas inquisitos, 19 ablegato Arione, dissimulanter interrogasse ecquid audissent in his locis unde venissent super Arione? 20 Eos dixisse, hominem, cum inde irent, in terra Italia fuisse eumque illic bene agitare et studiis delectationibusque urbium florere atque in gratia pecuniaque magna opulentum fortunatumque esse. 21 Tum inter hæc eorum verba Arionem cum fidibus et indumentis cum quibus se in salum eiaculaverat extitisse, 22 navitas stupefactos convictosque ire infitias non quisse. 23 Eam fabulam dicere Lesbios et Corinthios atque esse fabulæ argumentum, quod simulacra duo ænea ad Tænarum viserentur, delphinus vehens et homo insidens.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
