Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Verba M. Varronis memoria digna ex Satura, quæ inscribitur Περὶ Ἐδεσμάτων. 1 NON paucissimi sunt in quos potest convenire id quod M. Varro dicit in Satura quæ inscribitur Περὶ Ἐδεσμάτων. 2 Verba hæc sunt: Si, quantum operæ sumpsisti ut tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophiæ dedisses, ipse bonus iampridem esses factus. Nunc ilium qui norunt volunt emere milibus centum, te qui novit nemo centussis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
